Saturni die, 9 Novembris 2772 A.U.C.
scribit: Septimus Tantalus.
Ut ecce quod appropinquat tempus hiemis et multæ festæ res nos expectant. Illa quæ sine dubio est prima istarum habet vero latus obscurum: est ultima omnium pellicularum seriei Bellorum Stellarium! Saltem, ultima est hujus sagæ quæ Cælambulatorum saga (Skywalker saga) est dicta, quæ jam constat ex tribus trilogiis. Difficile est pensare ad aliam seriem præclariorem. Quisque spectavit primam ejus quando exivit, anno 2730 AUC, nunc ad minimum tenet plus quam quadraginta annos. Difficile autem est quoque pensare ad aliam seriem quæ tam irritavit adussitque ipsius admiratores. Ultima pellicula seriei, quæ pæne exivit abhinc duobus annis, nomine Ultimi Jedi, tam habet ferventes defensores quam indignatos derogatores. Quodammodo enim capio: series est tam præclara quod admiratores respectant pelliculas identidem, denuo et denuo, tam ut quasi retineant omne ad memoriam. Quando vero exit nova pellicula, multum tempus defluit de ultima, et tunc admiratores sentiunt quod omne sciunt de Bellis Stellaribus. Novæ pelliculæ vero – et præsertim quando incipiunt novam trilogiam, quæ cata una exeunt ad minimum viginti annos post præviam – mutant multas res, et tunc omne quod parebat certum seriei nunc est falsum aut saltem emendandum. Si vero vivebas cum illis pelliculis per annos, hoc potest valde perturbare. Si vero rursus nil cambiabat de pellicula in pelliculam, quare novas agere? Id quod est pulcherrimum seriei est enim sua novitas, sua ingeniositas. Pelliculæ non sunt certe cata una perfecta, et enim nil umquam est. Sed si novæ pelliculæ non cambiarent umquam quodcumque, tunc series fiat vere insulsa. Scriptores seriei creaverunt enim mundum ingentem, est exinde logicum quod plus discooperis multas facies hujus mundi, plus res quas pensabas cognoscere parebunt aliter.
Nunc, dum totum finit, proponimus respectare omnes pelliculas quæ adsunt. Qualis vero est optimus ordo spectandi? Prima pellicula quæ exivit est enim quarta seriei, non prima, quæ ipsa exivit plus quam viginti annos postquam. Certi exinde dicunt quod ordo optimus est: IV, V, VI; I, II, III; VII, VIII (nona est enim ipsa quæ nondum exivit). Alii vero proponunt ordinem magis extraneum: IV, V; I, II, III; VI, VII, VIII. Ratio hujus est quod episodium V, nomine Imperium Reluctatur, habet quandam obreptionem quæ cambiat totaliter quomodo videmus quandam personam principalem, et enim episodia I, II et III quodammodo sunt explicationes de quomodo hæc obreptio advenerat; et post episodium V, transit multum tempus usque ad eventa episodii VI: hæc pausa est tunc optima occasio ubi discooperire causas hujus obreptionis ante duellum epicum episodii VI inter hanc personam ænigmaticam et inimicum suum maximum, qui atque aliam relationem cum illa persona revelatur habere. Cuique exinde qui nondum umquam Bella Stellaria spectavit, hanc ordinem propono. Sed hæc est revisio nostalgica, unde præsumo quod quisque legit jam noscit quod acciderat. Hic tunc spectabimus in ordine numerico, id est: I, II, III; IV, V, VI; VII, VIII. Et, evidenter, multæ informationes spoliatores sequuntur.
Textum est longum, sed spero quod gaudebitis revisere sagam pellicularem magis epicam totius temporis per delectabiles vias linguæ Latinæ!! Vis vobiscum!
🌌CAVE LECTOR: SEQUUNTUR PLURIMA SPOLIATORIA (SPOLERS AHEAD)🌌
EPISODIUM I: Minatio Phantasmatica
Incipit saga. Duo equites Jedi – defensores pacis in Re Publica Galactica – adveniunt ad quandam planetam, nomine “Nabuus.” Hæc planeta est circumdata ab astronavibus Fœderationis Commercii, quæ minantur Nabuum. Jedi intrant in astronavem principalem ut paciscant. Unus Jedorum est magister, alter discipulus, quos Jedi “padawani” vocitant. Padawanus appellatur Obivanus Quenobis; magister vero Quigon Genius. Obivanus dicit magistro suo quod sentit aliquid esse perperum – non cum negotiis, sed altero: aliquo fugace, incerto. Interea, dum Jedi expectant duces Fœderationis in quadam camera, ipsi duces loquuntur per holographiam cum quodam viro cucullato. Duces dicunt quod timent Jedos; vir cucullatus imperat ut Jedos occídant. Statim apparent automata bellica ante portam cameræ ubi Jedi sperant, sed isti jam parati sunt cum spathis suis lasericis, quas Jedi vocant “lucikatanæ”(lightsaber). Obivanus habet lucikatanam cæruleam, Quigon vero viridem. Dum automata sagittant Jedos, isti cum lucikatanis suis avertant glandes lasericas (blaster shots) quæ resiliunt et iciunt ipsa automata. Post, Jedi extendunt manus suas et automata evolant – hoc Jedi agunt cum Illa Vi, quæ est vis quasi magica quæ permittit Jedis ut moveant res cum mente aut percipiant eventa sine quoquo videndo vel audiendo.
Heus! Quantas res nunc debui explicare! Et fabula pæne incipit! Hoc est quare melius spectare episodium IV primo si non cognoscis sagam: in illa pellicula omne incipit lentiori modo ut res enim explicentur melius. Pro multis autem episodium I est pessimum omnium – habet enim multas res pueriles; hoc vero explicatur per quod una personarum principalium est puer – idem qui, in episodio V, habebit obreptionem tam ænigmaticam. Pellicula exinde, quodammodo, videtur per oculos suos; et enim, me puero, mihi valde placuit. Nunc capio quare puerilem videtur, dat vero mihi semper quandam emotionem nostalgicam. Quot homines tot sententiæ, ut dicunt; hic vero temptabo narrare fabulam sine præjudicio, refero solum eventa.
Tuncque: Jedi evadunt de astronave et perveniunt ad Nabuum ubi prendunt reginam planetæ, cujus nomen Amidala; post volant versus Coruscantem, quæ est planeta caput Rei Publicæ: ibi volunt loqui cum Senatu ut gubernum imperet Fœderationi ut cessat minationes suas laxatque Nabuum in pace. Dum volant apud astronaves Fœderationis, vero, istæ lacerant astronavem Jedorum cum glandibus lasericis et non possunt procedere usque ad caput Rei Publicæ: debent subsistere super aliam planetam ut astronavem resarciant. Hujus planetæ nomen est Tatuina: astra calida, harenosa, quasi deserta, ubi quasi abest lex Rei Publicæ. Ibi inveniunt partes quas requirunt pro astronave in taberna cujusdam alieno, cujus nomen Guatto. Carent vero pecunia ut istum pacent. Quigon Genius fabulat cum quodam puero: Anagenitus Cælambulator, qui est servus Guattonis. Iste puer habet autocurrum subvolantem quem struxerat ipse. Quigon sentit quod puer est fortis in Illa Vi. Mater pueri dicit Quigoni quod filius non habet patrem, natus est sine conceptione, unde fortasse nomen Anagenitus (Anglice appellatur Anakin, sed “kin” significat “genus”). Quigon decídit ludere cum autocurru pueri. Dicit Guattoni quod est autocurrus suus et vult eum intrare in cursu: si vincit, Guatto debet ei dare partem qua caret pro astronave atque puerum et matrem suam; si perdit, Quigon det Guattoni astronavem. Guatto dicit quod non vult dare utrosque servos; concordant ut ludant solum cum Anagenito. Puer vincit cursum et, flens, laxat matrem per semper ut vadat cum Jedis ad Coruscantem ubi sperat Jedum fieri. Antequam intrant omnes in nave, vero, advenit quidam vir cucullatus cum lucikatana rubra qui adsultat Quigonem. Evadit, vero, et intrat in astronavem – laxant planetam.
Adveniunt ad Coruscantem. Regina Amidala loquitur cum Senatore Palpatino, qui vult eam adjutare ante Senatum. Interea, Jedi se præsentant ante Consilium Jedorum ut loquuntur de homine cucullato cum lucikatana, et de puero. Jodas – parvulus vetusque alienus viridis, qui autem valde est sagax et fortis cum Illa Vi – et Maccis Vindus, qui valentissimi sunt in toto Consilio, dicunt quod vir cucullatus est quidam dominus Sithus. Sithi sunt antiquus ordo bellatorum qui utuntur latere obscuro Illius Vis. Quod resurgit quidam eorum, post plurimos annos quibus nemo videbat eos, est res gravis. Erga puerum, invicem, dicunt quod est nimis vetus ut fit Jedum, et rursus habet nimis timorem in se, quod est via ad latus obscurum. Quigon non concordat, et decídit educare puerum ipse, celatim. Regina Amidala non habet magis fortunæ quam Quigon: Senator Palpatinus vult uti problemate suo ut fit ipse cancellarius Rei Publicæ. Promittit quod, quando est cancellarius, adjutaret eam, sed requiritur nimis temporis et Amidala timet quod Fœderatio interea occídat populum suum. Redit exinde ad Nabuum cum Quigone, Obivano et Anagenito. Hic, allegit auxilium cujusdam generis alienorum quos “Gungunes” appellantur. Amicus reginæ ex hoc tribu, nomine Jajarius Bincus, est factus dux militaris. Cuncti attemptant contra palatium regale, quod Fœderatio prenderat dum regina erat in Coruscante. Interea vero Jedi inveniunt virum cucullatum, qui non est ipse cum quo loquebantur duces Fœderationis in principio pelliculæ; est vero idem contra quem Quigon pugnaverat in Tatuina. Habet faciem rubram et multa parvula cornua in capite. Extrahit lucikatanam suam, quæ revelatur esse lucikatana duplex. Sequitur fortasse maxima omnium prœliorum lucikatanæ in omnia serie, quod finit cum morte Quigonis. Obivanus, valde iratus, findit Sithum in duas partes. Ultima vocabula Quigonis imprecantur Obivanum ut educat Anagenitum. Finaliter, regina Amidala reprendit palatium et planetam. Jodas dicit Obivano quod is non potest educare puerum; quando vero iste dicit quod eum educaret atque sine permissu Consilii, Jodas desistit et dat permissum quia erat ultima imprecatio Quigonis Genii. In funere Quigonis, Jodas dicit Macci Vindo quod Sithi sunt semper duo: magister et discipulus, numquam plus, numquam minus. Maccis tunc quærit: qualis est mortuus – magister aut discipulus?
EPISODIUM II: Aggressio Clonum
Padmeia Amidala, quæ ante fuerat regina Nabui, nunc est senatrix Rei Publicæ Galacticæ. Reginæ Nabui paret quod non regnant per vitam, sunt quasi sicut præsides vel gubernatores in rebus publicis nostris. Ab eventis episodii I defluxerant decem anni, sed problemata Rei Publicæ procedunt de malo in pejus. Nunc, multi separatistæ volunt exire Rei Publicæ, et utuntur armis ut perveniant ad eorum finem. Jedi temptant pacem defendere; sunt vero nimis pauci ante periculum rebellium. Caput istorum rebellium est quidam nomine Comes Ducus, qui olim fuerat ipse Jedus.
Senatrix Amidala advenit ad Coruscantem ut loquatur cum senatu erga creationem exerciti Rei Publicæ ut contra rebelles pugnent. Dum delabitur senatricis astronavis super planetam, magna diruptio emanet de ea quæ occídit omnes in nave. Senatrix vero revelatur quod itinerabatur in alia astronave, minore dimensionibus, quæ volabat prope ad navem majorem. Nihilominus, Consilium Jedorum decídit quod est nimis periculosum in capite Rei Publicæ pro senatrice et ei designant duos Jedos ut eam defendant: Obivanum Quenobem et discipulum ejus, Anagenitum Cælambulatorem, qui nunc est juvenis adultus. Eádem nocte, dum dormit Padmeia in camera sua, aliquis temptat eam occidere. Jedi prohibent cædem et sequuntur sicarium per planetam, quæ est tota magna urbs cum ædificiis ingentis quæ tenent plus quam mille tabulata. Capiunt sicarium – qui melius “sicaria” dicatur – sed ista occiditur antequam possit dicere Jedis quem eam conduxisse ut senatricem occídat. Ipsius sicariæ sicarius vero evadit antequam Jedi possint eum capere.
Periculum majore percipientes, Jedi decídunt quod est melius ducere senatricem ad Nabuum ut ibi absconditur dum Jedi temptant discooperire quem fuisse sicarium. Anagenitus vadit cum Padmeia ut eam defendat; Obivanus vero sequitur varia indicia quæ eum ducunt ad quandam planetam absconsam ubi quendam exercitum clonum struitur. Illi qui exercitum struunt dicunt quod sunt ipsi Jedi qui mandaverant ut clones struant, sed Jedus qui eos mandatum dedisset mortuus est antequam jussus fuisset datum. Obivanus tunc interrogat quendam virum cujus nomen Jango Fettus, qui est exemplum de quo clones struuntur, qui autem revelatur esse ipse sicarius quem sequebatur Obivanus. Jango evadit versus aliam planetam, quam regit ipse Comes Ducus. Revelatur quod ipse Ducus recipit jussus ab ipso viro cucullato episodii I, illo qui loquebatur cum Fœderatione per holographiam. Ipsi duces Fœderationis sunt quoque amici Comitis Ducus, et manent cum eo in planeta sua.
Interea, dum Anagenitus et Padmeia se abscondunt super Nabuum, ipse Jedus revelat senatrici quod eam amat. Illa quoque suggerit quod eum amat; dicit vero quod Jedi non possunt amare et quod amor eorum non est possibilis. Flens, Anagenitus concordat. Post, quadam nocte, Anagenitus habet incubum ubi mater ejus suffert. Padmeia sentit quod aliquid est malum et persuadet eum ut vadant celatim ad Tatuinam ut videant matrem Anageniti. Inveniunt Guattonem, sed iste dicit quod vendiderat matrem ad quendam hominem qui eam manumisit et maritavit. Vadunt ad domum istius hominis, mater vero abest: rapta est ab alienis qui “Homini Harenæ” appellantur, qui vivunt in deserto. Anagenitus laxat senatricem cum vitrico suo novo et vadit ad vicum Hominum Harenæ. Ibi invenit matrem qui moritur in bracchiis suis. Valde iratus, Anagenitus occídit omnes Homines Harenæ, atque mulieres et pueros. Interea Jodas, per Vim, sentit dolorem et iram Anageniti, et dicit Macci Vindo quod timet pro Anagenito.
Obivanus mittit holographiam ad Anagenitum ubi ei dicit omne quod invenerat erga Comitem Ducum. Anagenitus mittit informationes ad Consilium Jedorum et vadit ad planetam Comitis cum Padmeia. Temptant Obivanum liberare – captus est a Comite Ducu – sed nunc sunt ipsi quoque capti. Comes Ducus damnat eos tres ad mortem – morituros declarantur in quodam amphitheatro, occisi a beluis alienis. Dum expectant mortem, Padmeia revelat quod amat Anagenitum: nunc quod morituri sunt, non refert si admittunt amorem. Adveniunt vero Jedi cum exercitu clonum et salvant omnes, sed Comes Ducus evadit.
In fine, Anagenitus et Padmeia se maritant celatim. Senatus interea, timens malas res, dat cancellario Palpatino vires dictatorias. Jodas desperat, dicens quod latus obscurum Illius Vis nunc fit fortiore, quod Jedi nunc minus bene sentiunt Vim, quod autem Bellum Clonum incipit.
EPISODIUM III: Vindicta Sithorum
Bellum continuat. Comes Ducus invadit Coruscantem et prendit cancellarium Palpatinum ut obsidem. Obivanus et Anagenitus vero intrant in astronavem Comitis Ducus et pugnant cum eo. Obivanus est consopitus; Anagenitus continuat duellum et findit manus Ducus, prenditque lucikatanam suam. Cancellarius Palpatinus dicit ei quod debet occidere Ducum, Anagenitus vero respondit quod occidere homines dearmatos est contra mores Jedorum. Palpatinus insistit, et in fine Anagenitus mactat Ducum. Anagenitus liberat Palpatinum, qui dicit ei quod debet laxare Obivanum nisi careant tempore ut fugant. Anagenitus vero insistit quod numquam laxaret Obivanum et prendit eum super scapulas.
Reveniunt salvi ad Coruscantem. Obivanus dicit Anagenito quod est ille heros et laxat eum triumphare apud senatores dum ipse vadit ad Consilium Jedorum. Interea, Anagenitus invenit Padmeia quæ ei revelat quod est prægnans. Padmeia timet, quia mulieres in eorum societate paret quod non possunt stare in senatu si sunt gravidæ, sed Anagenitus dicit quod omne fiet bene et quod gaudendum est. Eádem nocte, vero, Anagenitus habet somnium ubi Padmeia moritur dum parit infantem. Levatus post de lecto, dicit Padmeiæ quod somnium fuit simile ad illud ubi viderat matrem suam morientem. Promittit vero, flens, quod ista vice non permissurus ut somnium fit verum.
Obivanus vadit ad quandam planetam in peripheria galaxiæ ubi se abscondit Dux Gravis – quidam semi-automaton – qui post mortem Ducus est caput rebellium. Interea, in Consilio Jedorum, magistri Jedi dicunt quod Palpatinus mox prendet plus vires dictatorias. Sed dicunt quod, si Dux Gravis occisus est, rebellio sine dubio finitura. Post hoc, si Palpatinus non laxat vires dictatorias ut res publica resumat ordinem suum normalem, ipsi debituri agere aliquid. Palpatinus rursus quærit Consilio Jedorum ut Anagenitus sedeat cum eis. Hoc est contra mores Jedorum, qui solent eligere ipsorum magistros. Consilium vero consentit, sub conditione per quam Anagenitus nondum sit magister. Quando hoc dicunt Anagenito, ipse est iratus, dicit quod non est justum, sed magistri ei dicunt ut sedeat et taceat habeatque patientiam. Sedet tunc, sed manet iratus. Post sessionem Consilii, Obivanus dicit Anagenito quod magistri volunt ut conspiciat pro Jedis erga actiones privatas Palpatini. Anagenitus dicit quod hoc quoque est contra mores Jedorum. Obivanus consentit quod est decisio difficilis sed tempora sunt extranea et debent esse percauti. Post, quando Anagenitus et Palpatinus sedent soli in theatro, cancellarius sentit quod Jedi ei quæsiverunt aliquid contra morem. Anagenitus non respondit, sed Palpatinus dicit: “quæsiverunt ut conspicias super me, nonne?” Dicit quod Jedi sunt sicut omnes alii: et illi timent vires perdere. Narrat post quandam fabulam, nomine “Tragœdia Darth Plagæ Sagacis,” ubi iste Darth Plaga discooperit curam mortis quam transmittit ad discipulum suum, sed iste post occídit eum dum dormit. Aperte, moralis fabulæ est quod omnes finaliter perdent vim; Anagenitus vero, qui meminit somnium ubi moriebatur Padmeia, quærit Palpatino sit istam vim quam invenerat Darth Plaga potest disci. Palpatinus respondit: “non a Jedo.”
Interea, Obivanus incipit duellum cum Duce Grave. Iste habet quattuor bracchia et cata uno tenet lucikatanam. Obivanus vero findit duo suorum bracchiis et aperit costas metallicas quæ cingunt cor suum vivum quod quasi cor humanum est. Post sagittat cor cum glande laserica et sic occídit Ducem Gravem.
In Coruscante, Palpatinus dicit Anagenito quod si vult discere vim quæ potest salvare Padmeiam, debet cognoscere latus obscurum Illius Vis. Anagenitus tunc capit quod est ipse Palpatinus qui est magister Sithus, idem vir cucullatus de episiodio uno et duobus. Dicit omne ad Maccidem Vindum, qui confrontat Palpatinum cum quattuor aliis Jedis. Palpatinus extrahit lucikatanam rubram et pugnat cum Jedis. Occídit omnes nisi Maccidem. Tunc advenit Anagenitus qui videt Maccidem qui mox occisurus Palpatinum. Anagenitus dicit quod hoc est contra mores Jedorum, quod debet judicari. Maccis vero dicit quod est nimis periculosus. Palpatinus dicit quod si Anagenitus eum adjutat contra Maccidem, potest eum adjutare ad Padmeiam salvandam. Maccidis dicit quod Palpatinus est malus. Palpatinus vero dicit quod Jedi sunt mali, quod volunt eum occidere ut vim politicum prendant pro se ipsis. Anagenitus tunc extrahit lucikatanam suam et findit bracchium Maccidis. Palpatinus utitur Illa Vi ut fulmina exeant de suis digitis et fulminent Maccidem, qui evolat de fenestra. Nunc Anagenitus jurat fidelitatem ad Palpatinum qui eum dat novum nomen Sithicum: Darth Vader. Jubet tunc Vaderi ut vadat at templum Jedorum et mactet omnes Jedos qui ibi sunt. Interea, Palpatinus appellat exercitum clonum et dicit ei ut exsecutet ordinem 66. Clones tunc mactant omnes Jedos – solum Obivanus et Jodas evadunt. Quando Obivanus venit ad templum Jedorum et videt quod Anagenitus occiderat omnes, atque pueros, dicit quod non potest ire contra antiquum discipulum suum, qui ei quasi frater est. Jodas vero dicit quod Obivanus non est satis potens ut pugnet cum Palpatino, cui senatus dediderat vires ut fit imperator et rem publicam in imperium regale restituat. Jodas tunc pugnat contra novum imperatorem, sed perdit et decídit quod debet se abscondere in planeta remota. Obivanus vero prendit Padmeiam cum eo quando vadit contra Anagenitum quia sperat quod marita ejus possit eum referre ad latus bonum. Quando vero Anagenitus videt Padmeia cum Obivano pensat quod illa tradit eum cum antiquo suo magistro et quasi occídit Padmeiam. Obivanus videt quod abest spes et pugnat cum Anagenito. Findit sua crura et Anagenitus cadit prope ad lavam. Dum corpus Anageniti ardet, Obivanus flet, dicens quod eum amaverat. Anagenitus vero respondet quod eum odit.
Obivanus revertit ad Padmeiam, quam ducit in valetudinarium. Ibi partit duos filios, sed medici dicunt quod, etsi nil mali vident in ea, illa moritur. In Interrete multi rident de hoc, quia non potes morire ita, solum propter tristitiam. Interea vero videmus Palpatinum qui salvat Anagenitum, ei dans armaturam mechanicam ut maneat in vita, etsi nunc est ipse quasi semi-automaton. Dum ponit armaturam super Anagenitum, ille quiritat, et videmus interea Padmeia quiritare quoque. Postquam, Anagenitus – vel melius Darth Vader – quærit Palpatino si Padmeia est viva. Palpatinus respondit quod ipse Darth Vader, in ira sua, Padmeiam occiderat. Paret mihi exinde quod dum iratus erat et in dolore, dum quiritabat, Darth Vader, insciens, utebatur Illa Vi ut Padmeiam occídat. Hæc est vero mea opinio. Quomodocumque, interea Obivanus et Jodas decídunt quod filii Anageniti debent abscondi ut Darth Vader eos numquam inveniat. Filii tunc dantur ad duas familias separatas, et ultimi Jedi se abscondunt super planetas remotas. Sic finit prima trilogia.
EPISODIUM IV: Nova Spes
Darth Vader intrat in quandam astronavem et milites sui mactant quasi omnes. Vader quærit uno superstitum ubi sunt delineationes architectonicas cujusdam superarmæ. Iste vero dicit quod eas non habent, quod hæc est solum astronavis diplomatica. Vader eum occídit. Interea, quædam mulier cucullata dat delineationes cuidam automato, cujus nomen R2-D2 (omnes vero id appellant “Erduo”) quod evadit de astronave cum alio automato, cujus nomen C-3PO (sed omnes id appellant “Triapio”). Duo automata adveniunt ad quandam planetam aridam, harenosam, desertam, ubi capti sunt a mercatoribus scelerosis qui automata revendunt ad quandam familiam agricolam. In ista familia adest unus adulescens, nomine Lucas, et duo adulti, qui sunt Lucæ patruus et amita. Dum Lucas lavat Erduo, statim automaton emittit quoddam missaticum holographicum in qua mulier cucullata de astronave dicit solum: “adjuta me Obivane Quenobis, es nostra sola spes!” Lucas quærit si potest referre ceterum missatici, Erduo vero dicit quod ligamen electronicum quod ei prohibet ut evadat prohibet atque ut missaticum totum referat. Lucas ridet, dicit quod Erduo est nimis parvulum ut evadat, et removit ligamen electronicum. Erduo vero dicit quod non meminit missaticum. Triapio est iratus, sed statim patruus et amita Lucæ eum appellant et is exit de camera. Quando revenit, Erduo evaserat. Est autem nox; debet eum sequi mane. Proximo die, Lucas prendit autocurrum subvolantem cum Triapione et cuncti vadunt in quæsitum Erduonis. Inveniunt illud in deserto, sed Homines Harenosi insident eos et Lucas fit consopitus. Interea vero advenit homo cucullatus qui terret Homines Harenosos; isti fugiunt. Exsurgit Lucas et homo cucullatus removit cucullum et revelatur vetus homo esse quem Lucas appellat Benedictus Quenobis. Fabulat cum eo de missatico holographico quod Erduo ei ostenderat et quærit Benedicto si cognoscit istum Obivanum Quenobem. Vetus Benedictus subridet: “certe!” dicit, “sum ego!” Erduo tunc refert missaticum totum, ubi mulier cucullata, quæ revelatur esse quædam principissa nomine Leia Organa, quærit Obivano si ille potest ducere Erduo, quod fert delineationes secretas, ad planetam Alderaan ut automaton det delineationes rebellis, qui pugnant contra Imperium Galacticum. Obivanus subridet et dicit Lucæ quod debet discere vias Illius Vis si eum secuturus ad Alderaan. Lucas vero dicit quod patruus ejus requirit eum et non potest ire. Quando vero revertit ad domum suam, omne est arsum et patruus amitaque mortuæ sunt – milites Imperii enim mactaverant eas quia quærebant automata. Lucas, tristis, dicit quod nil nunc retinet eum ibi – vult ire cum Obivano.
Obivanus, Lucas, Triapio et Erduo prendunt autocurrum subvolantem et eunt in quoddam oppidum ubi quærunt astronavem ut vadant ad Alderaan. Ibi inveniunt quendam subintroductorem, cujus nomen Johannes Solus, et amicum ejus, cujus nomen Ciubacca, qui est alienus altus et pilosus qui non loquitur linguas humanas sed rugit sicut ursus. En iste Johannes Solus habet magnam debitionem et paratus est in quasi omne ut pecuniam mereat. Assentit tunc ferre Obivanum, Lucam, Triapio et Erduo ad Alderaan si ibi recepturus pecuniam qua caret. Evolant tunc in astronave suo, cujus nomen Falco Millennialis. Intrant coordinata in computatrum astronavis et illa vadit versus Alderaan. Quando vero adveniunt, planeta abest. Adsunt solum multi asteroides. Statim apparet parvula astronavis Imperii quæ sagittat eos, post evadit versus aliquid quod apparet quædam parvula luna. Obivanus vero dicit: “hoc non est luna,” et enim vident quod est vere ingens castrum spatiale lunæ simile. Volunt evadere, sed capti sunt in rete magnetico castri. “Non possumus vincere” monet Obivanus, “sed adsunt alternationes ad prœlium.” Tuncque se abscondunt sub tabulato astronavis, et quando duo milites intrant in eam, mactant eos et prendunt suas armaturas ut ambulent per castrum. Obivanus quærit generatrum quod regit rete magneticum ut id debilitet. Interea, Erduo invenit per computatrum centrale castri quod principissa Leia est captiva in castro – Johannes et Lucas vadunt tunc ad eam liberandam. Extrahunt eam de carcere et reveniunt ad navem, ubi vident Obivanum qui pugnat cum Darth Vadere. Darth Vader dicit quod est ille fortius quam ultima vice qua pugnaverunt, sed Obivanus monet quod si eum mactat, fit rursus fortius quam umquam Darth Vader possit imaginare. Quando vidit quod Lucas eum spectat, subridet, claudit oculos, et cessat movere lucikatanam suam. Darth Vader eum mactat, sed corpus Obivani statim disparet, manent solum vestimenta ejus. Alii evadunt cum principissa et veniunt ad castrum secretum rebellium. Utuntur delineationibus illius castri spatialis – cujus nomen est Astrum Mortis, id fuit quod destruxerat Alderaan cum ingenti lasere – ut defectum castri inveniant. Sequitur procursatio contra Astrum Mortis ubi multi rebelles moriuntur, sed demum destruunt castrum ingens. Lucas et Johannes recipiunt phylacteria in magno triumpho.
EPISODIUM V: Imperium Reluctatur
Rebelles destruxerant Astrum Mortis, sed Imperium destruxit postquam castrum eorum et debuerunt evadere ad novum locum. Nunc se abscondunt in quadam planeta cujus nomen Hothum. Ista est planeta frigida, cooperta de nive. Quodam die, dum Lucas, solus, abest de castro, captus est a quodam monstro alieno quod eum trahit, consopitus, ad cavernam suam. Ibi Lucas exsurgit et utitur Illa Vi ut trahat ad se lucikatanam per quam mactat monstrum. Quando vero exit de caverna est nimis frigidum et consopitus est denuo. Dum perdit sensum, vero, videt aliquid in nivem quod paret quasi phantasma Obivani. Iste ei dicit quod debet ire ad aliam planetam, nomine Degobam, ubi quidam Jodas eum docturum in scientia Illius Vis. Post advenit Johannes Solus qui salvat Lucam. Die sequenti, Imperium invenit rebelles et debent fugere denuo.
Dum Johannes Solus fugit cum principissa Leia in Falcone Millenniali, Lucas volat ad Degobam. Ibi, aliquid trahit astronavem suam cito versus terram et ista sidit in quadam palude. Planeta tunc revelatur esse magna palus, absunt civitates, adsunt solum animalia et vegetalia. Dum Lucas et Erduo, soli, desperant, apparet quidam parvulus alienus viridis qui ridet de eis. Lucas jubet ei ut abeat, ille vero quærit Lucæ quare est ibi. Lucas respondit quod quærit quendam magnum bellatorem. Alienus viridis ridet: “magnus bellator!” dicit, “bellum non confert magnificentiam!” Lucas ridet amare, dicit quod quærit quendam Jedum. “Oh! Jodam!” dicit alienus, “tu quæris Jodam!” Lucas quærit ei si Jodam cognoscit. Alienus respondit quod cognoscit, invitat Lucam ut comedat in domo sua, quæ est parvulum gurgustium fictile. Ibi alienus præparat bulligonem rudem et fabulat de nihilo, ridens irreverens. Lucas perdit patientiam et quiritat ei. Alienus tunc fit serius, claudit oculos et paret loqui cum aliquo alio. “Non possum eum docere” dicit, “iste juvenis caret patientia.” Statim auditur vox Obivani, qui per Vim loquitur atque mortuus: “juvenis patientiam docturus!” dicit. Jodas post loquitur de quodam suo antiquo discipulo qui et ille carebat patientia, semper aliud quærebat, numquam auscultabat præcepta magistrorum, et finaliter corruptus est a latere obscuro Illius Vis. Iste discipulus erat Darth Vader. Lucas, capiens nunc quod alienus est ille Jodas, insistit quod ipse non erit sicut Darth Vader, quod auscultabit præcepta, et finaliter Jodas concordat eum docere.
Interea, Johannes et Leia, cum Triapione et Ciubacca, evadunt de astronavibus Imperii quæ eos sequuntur. In fine se refugiunt in quadam planeta recta ab antiquo amico Johannis, cujus nomen Lando Calrissianus. Iste Lando vero revelatur habuisse problemata cum lege, sed Darth Vader ei obtulit negotium per quod Lando det ei Johannem et ceteros et Imperium laxet Landonem in pace. Lando tunc tradit amicos, et revelatur quod Darth Vader vult eis uti ut Lucas veniat ad illam planetam. Darth Vader sensit enim quod Lucas est fortis cum Illa Vi et vult eum convertere ad latus obscurum.
In Degoba, Lucas recipit præcepta Jodæ. Magister ejus novus ei docet quomodo videre præteritum, futurum, et alias res celatas per Illam Vim. Lucas tunc per Vim videt Johannes et amicos qui sufferunt. Est valde turbatus et prendit astronavem ut vadat ad amicos salvandos. Jodas dicit quod si Lucas honorat id pro quo amici sufferunt, non debet ire quia potest res facere pejores. Lucas vero non auscultat et vadit.
Super planetam Landonis, Darth Vader ponit Johannem in quandam machinam quæ eum congelat in metallum ut quasi statua fit. Post est ductus ad planetam Tatuinam ubi habitat quidam nomine Jabba Huttus, cui Johannes debebat pecuniam. Darth Vader volebat temptare illam machinam super Johannem ut sciat si homines possunt supravivere. Quando videt quod possunt, decídit quod vult ibi ponere atque Lucam ut ducatur ad Imperatorem et cum eo conversus sit ad latus obscurum. Quando vero Lucas venit et Darth Vader temptat eum ponere in machina, Lucas evadit et duellum incipit cum Darth Vadere. Vader tunc findit ejus manum, ipsam quæ tenebat lucikatanam, et Lucas timet se moriturum. Darth Vader dicit vero quod vult solum eum convertere ad latus obscurum. Lucas dicit: “numquam ibo tecum!” Sed Darth Vader respondit: “Obivanus numquam tibi dixit id quod acciderat patri tuo.” Lucas dicit: “mihi monuit quod tumet occideras eum!” Darth Vader vero: “non, Lucas. Ego sum tibi pater!”
Hæc est scæna quæ ruitur si spectas primam trilogiam ante secundam. Est vero una apud scænas præclarissimas in tota historia pellicularum. Darth Vader est Lucæ pater, et enim mihi paret quod “Darth Vader” est satis simile ad vocabulum Theodiscum “Der Vater” quod enim significat “ille pater.”
Post hanc revelationem, Lucas, flens et incredulus, evadit per aëroducta et salvatus est a Leia et Landone (qui pœnitet proditionem suum et nunc adjutat Leiam et Ciubaccam). Cuncti tunc in Falcone Millenniali, evadunt ad quoddam castrum spatiale remotum et parunt consilia ut liberent Johannem.
EPISODIUM VI: Reditus Jedi
Lucas, Lando et Leia cum Triapione et Erduone perveniunt ad Tatuinam ut liberent Johannem. Per insidias, intrant in palatio Jabbæ Hutti et liberant Johannem de hibernatione metallica. Jabba eos discooperit et temptat eos necare sed Lucas jam fuit paratus ad hoc et consilium efficit ut liberentur. Leia interea mactat Jabbam et cuncti omnes evadunt de Tatuina. Leia, Johannes et alii revertunt ad rebelles dum Lucas et Erduo revertunt ad Degobam ut videant Jodam. Iste vero moritur de senectute – quasi nongentos annos tenet. Ante mortem, Lucas quærit ei si Darth Vader est vere pater ejus; Jodas confirmat. Dicit quoque quod adest alia persona in familia Cælambulatorum, sed moritur ante clarificandum. Post vero apparet phantasma Obivani qui Lucæ confirmat quod alia persona in familia sua est soror ejus, quæ revelatur esse Leia. Obivanus dicit quod debet tenere emotiones suas in se nisi Imperator eas sentiat et utatur eis ut Lucam trahat ad latus obscurum. Nihilominus, debet confrontare Darth Vaderem denuo et eum vincere. Lucas vero dicit quod non potest mactare patrem suum, decídit quod vult eum retrahere ad latus clarum.
Lucas revertit ad rebelles qui nunc parunt novum prœlium contra Imperium. Istud struit novum Astrum Mortis, sed nondum perfectum est et requiritur generatrum in planeta vicina quod generat sua mœnia magnetica. Rebelles mittunt Johannem, Leiam, Ciubaccam et Triapione cum quibusdam paucis aliis militibus ut celatim debilitent generatrum super planetam (cujus nomen Endor). Quando mœnia magnetica debilitata sunt, Lando cum classe astronavium debet temptare contra novum Astrum Mortis ut id destruant. Dum hæ consilia finiunt, advenit Lucas qui decídit ire cum Johanne et ceteris super planetam quia sentit quod ibi erit pater ejus.
Adveniunt ad planetam et inveniunt tribum alienorum indigenorum quorum nomen Ewoci, qui sunt parvuli et pilosi et vivunt in arbores. Ewoci primo volunt Lucam et ceteros comedere, sed videntes Triapio pensant quod id est quidam deus propter colorem suam auream. Lucas per Illam Vim facit Triapio volare lente per aërem et Ewoci pensant quod est iratus, tuncque dejungunt rebelles et fiunt amici. Postquam Lucas, per Vim, sentit præsentiam patris sui et vadit ad eum inveniendum. Lucas dicit Darth Vaderi quod habet semper quoddam boni in eo, quod is non ipsum ducturum ad Imperatorem, sed Darth Vader ligat Lucam et jubet militibus suis ut eum ducant ad Imperatorem. Nihilominus, turbatus apparet. Imperator postquam revelat quod ille scit quod rebelles sunt super planeta, quod est insidia et quod mox amici Lucæ occidendi. Videt quod Lucas est turbatus et subridet, dicit quod ira est bona quia ducit ad latus obscurum. Lucas non resistit et extrahit lucikatanam ut Imperatorem mactet, sed Darth Vader quoque extrahit lucikatanam suam et eludit ictum Lucæ. Incipiunt duellum.
Interea, Johannes, Leia et ceteri adveniunt ad generatrum et temptant id debilitare, sed apparent milites Imperatoris. Statim vero apparent quoque Ewoci qui pugnant cum militibus et eos vincunt.
Lucas findit manum patris sui et Imperator ridet, jubet ut Lucas occídat patrem et partem suam prendat. Lucas vero respirat, jacit lucikatanam et dicit quod est Jedus sicut pater ejus ante se. Imperator tunc est iratus est temptat occidere Lucam per fulmina quæ mittit de digitis suis. Darth Vader vero videt Lucas qui eum implorat ut eum adjutet et Darth Vader finaliter prendit Imperatorem et jacit eum in aëroductum ubi moritur. Darth Vader est vero valde afflictus per fulmina Imperatoris et Lucas debet eum trahere usque ad astronavem suum. Antequam intrent, Darth Vader quærit ei ut galeam suam auferat. Lucas dicit quod si hoc agat, pater moriatur; iste vero respondit quod moriturus quomodocumque, non potest evitari, sed vult filium suum spectare ultima vice per oculos suos veros. Lucas tunc removet galeam et videt faciem Anageniti, quæ est vetus, pallida et cicatricata. Dicit quod filius non fallebat erga eum: aderat aliquid boni in eo. Moritur pater et Lucas fert corpus suum ut cremet id. Interea, classis astronavium rebellium agit tentamen contra novum Astrum Mortis et id destruit. Imperium est victum, Res Publica restituta est.
EPISODIUM VII: Exsurgit Vis
Triginta anni defluxerunt de destructione Imperii. Interea, galaxia est divisa inter Rem Publicam et Novum Ordinem, qui vult ordinem Imperii restituere. In systematibus ubi regnat Novus Ordo, adest quoque Illa Resistentia quæ vult unire has planetas Novi Ordinis ad Rem Publicam. Caput Resistentiæ est Dux Organa, quæ olim erat principissa Leia. Lucas vero evanuerat, nemo scit ubi est. Quidam vero dux resistentiæ, nomine Po Dameron, invenit quendam veterem virum qui ei dat tabulam quæ ducit ad Lucam. Statim vero apparent milites Novi Ordinis qui volunt tabulam prendere. Po abscondit tabulam in automato suo, cujus nomen BB-8. Istud automaton fugit et inventum est a juvene muliere cujus nomen Rhea. Ista vivit apud fragmina cujusdam veteris astronavis Imperii. Prendit partes ejus et vendit eas ad quoddam mercatum in deserto.
Interea, Po fugit de Novo Ordine cum adjumento cujusdam militis ejusdem Ordinis, cujus nomen Finnus. Astronavis qua utuntur ut fugiant est vero icta ab inimicis et frangit super planetam ubi est BB-8. Finnus exsurgit de ruinis astronavis et pensat quod Po est mortuus. Vagat per desertum et invenit mercatum ubi Rhea solet vendere partes astronavis suæ ruptæ. Vidit Rheam quæ pugnat cum quibusdam mercenariis Novi Ordinis qui volunt prendere BB-8 ab ea. Finnus adjutat Rheam et cuncti evadunt de planeta cum quadam astronave quam rapiunt, quæ revelatur esse Falco Millennialis. Dum volant per spatium, vero, adveniunt Ciubacca et Johannes Solus – nunc vetus – ut reprendant astronavem. Rhea et Finnus explicant quod BB-8 habet tabulam quæ ducit ad Lucam, et Johannes tunc adjutat eos ut perveniant ad Resistentiam. Antequam adveniunt, vero, quidam dux Sithis similis, cujus nomen Caius Rhenus, rapit Rheam quia capit per Vim quod illa viderat tabulam et vult uti illa ut inveniat Lucam ante Resistentiam. Rhea vero, in captivitate, resistit Caium etsi iste utitur Illa Vi ut informationes extrahat de illa. Rhea tunc capit quod potest ipsa quoque uti Illa Vi et ea utitur ut evadat de cellula sua.
Interea, Finnus, Ciubacca et Johannes vadunt ad castrum spatiale Novi Ordinis, quod est simile Astro Mortis sed multo grandius. Hoc castrum enim destruit planetas principales Rei Publicæ, et gubernum hujus civitatis non est magis. Johannes et ceteri vero sperant nunc liberare Rheam et castrum destruere per insidias. Intrant in castrum et inveniunt Rheam. Post vero apparet Caius Rhenus qui revelatur esse filius Johannis et Leiæ: iste tradiderat latus clarum Illius Vis ut vadat ad latus obscurum. Nomen verum Caii est enim Benedictus Solus. Benedictus mactat Johannem, sed alii evadent et castrum destruitur. Evadit vero Benedictus quoque.
In fine, discooperiunt ubi Lucas est et Rhea vadit ad eum ut quærat ei adjumentum contra Novam Ordinem atque quod docta sit ipsa in scientiis Illius Vis.
EPISODIUM VIII: Ultimi Jedi
Novus Ordo directe refragatur contra Resistentiam. Destruit castrum ejus, rebelles debent evadere. Novus Ordo vero sequitur eos proxime. In quadam incursione Novi Ordinis contra astronaves Resistentiæ, Leia ejectatur in spatium et quasi moritur, sed revenit per Vim ad astronavem. Nunc est vero consopita, et junior ejus, quædam sub-præfecta classis nomine Holdo, prendit imperium Resistentiæ. Po quærit ei quale esse consilium suum ut evadant de Novo Ordine, sed illa respondit ei quod debet silere et expectare suos jussus. Interea Finnus et nova amica sua, nomine Rosa, formant consilium ut debilitent generatrum per quod classis inimicus sequitur classem Resistentiæ. Loquuntur de consilio cum Pone Damerone, qui jubet eis ut prosequantur cum consilio sine quoquo dicendo ad Holdonem. Finnus et Rosa tunc evadunt celatim de classe et vadunt ad quandam planetam ubi adest aliquis qui eos potest adjutare ut intrent in astronavem inimicam et debilitent generatrum.
Interim, Rhea temptat persuadere Lucam ut reveniat ad Resistentiam et pugnet contra Novam Ordinem. Iste vero se clauserat de Illa Vi et vult solum ut Jedi dispareant per semper. Tuncque revelatur quod Benedictus Solus fuerat discipulus Lucæ. Lucas sensit vero quod latus obscurum erat forte in eo, tam forte enim quod timebat valde. Extraxit lucikatanam suam ut mactaret Benedictum dum dormiebat, sed repente comprendit quod id erat pessimum consilium. Benedictus vero exsurrexit et vidit Lucas cum lucikatana, quam magister non potuerat retrahere in tempore. Benedictus est tunc valde iratus et destruxit templum Jedorum. Tuncque fugit ad quendam magistrum lateris obscuri, cujus nomen Snocus. Lucas fuit exinde contristatus et verecundus: hoc est quare se absconderat in planeta remota. Rhea vero persuadet eum ut eam doceat. Interea vero Snocus, per Vim, connectit Caium et Rheam ut fabulent. Caius pensat quod potest trahere Rheam ad latus obscurum, Rhea vero pensat quod potest trahere Caium ad latus clarum. Rhea tunc laxat planetam Lucæ, qui timet semper Caium et non concordat cum consilio Rheæ. Ista tunc vadit ad astronavem Caii, sed iste ponit vinculas super Rheam et trahit eam ad Snocum. Snocus ridet, dicit quod sciebat quod Caius erat incertus de fidelitatibus suis et quod Rhea hoc sentiret. Sciebat quoque quod Rhea erat nimis insapiens ut hoc periculum evitet. Snocus tunc insultat Caium, dicit quod fefellit nimis, nunc vero redempturus quia occisurus Rheam. Caius est vero iratus et occídit invicem Snocum. Tuncque, cum adjumento Rheæ, mactat omnes custodes Snoci. Rhea pensat quod Caius revenit ad latus clarum, sed Caius temptat denuo eam trahere ad latus obscurum. Pugnant exinde et Caius fit consopitus.
Rhea evadit et revenit ad rebelles. Isti interea se refugiunt in quandam planetam ubi olim rebelles contra antiquum Imperium construxerant castrum. Consilium vero Finni et Rosæ fallit: capiuntur a Novo Ordine et homo qui eas debebat adjutare revelat totum consilium ad Ordinem. Demagis, per istum virum Novo Ordo capit consilium secretum Holdonis per quod rebelles se refugituri in illam planetam, consilium ipsum quod Holdo non volebat revelare Poni Dameroni. Leia tunc exsurgit et admonet Ponem erga consilium suum nimis fervente, dicit quod debuerat auscultare Holdonem. Finnus et Rosa evadunt et reveniunt ad rebelles; Holdo vero se sacrificat ut classis rebellium evadat ad planetam castri antiqui.
Novus Ordo, rectus nunc a Caio Rheno, advenit ad planetam cum multis armis et se præparat ad rebelles destruere per semper. Apparet tunc vero Lucas qui revelatur usus esse Illa Vi ut projiciat simulacrum ad castrum rebellium dum ipse manet vere in planeta sua. Nova Ordo sagittat Lucam sed non moritur, quia est solum simulacrum. Quando finaliter Caius Rhenus capit quod Lucas non adest, nimis est tardum: rebelles jam fugerant. Labor vero per quem ille magister Jedus projecerat simulacrum erat nimis defatigans, tam enim ut Lucas Cælambulator moritur. Corpus suum evanescit sicut illud Obivani Quenobis quando est ipse mortuus. Sacrificium vero Lucæ reddit spem ad Resistentiam.
EPISODIUM IX: Ortus Cælambulatorum
Paucum est notum erga pelliculam finalem. Scitur solum quod erit finis fabulæ Cælambulatorum, quod occurret nonnullis annis post episodium VIII et Resistentia erit grandior. Scitur quoque quod revenit Imperator Palpatinus, sed non est certum quomodo – si resurrectus est a mortuo, si supervixerat et se absconderat… nescitur autem si Snocus erat quodammodo pupulus Palpatini aut non. In movimagine promotionali (promo/trailer) videtur Rhea cum lucikatana rubra – vadetne ad latus obscurum? Scitur quoque quod Lucas Cælambulator reveniet, sed probabiliter erit phantasma de Illa Vi.
Quodcumque occursurum, revenite hic post exitum suam – certe recensionem habebimus erga pelliculam et quomodo concludit hanc epicam sagam. Interea, vobiscum Vis!
