ANIMÆ ALIORUM (narratiuncula)

Saturni die, 30 Novembris 2777 A.U.C.

scribit: Julianus Callinicus

⸙⸙⸙

Aër erat luteus, systema sonoris referebat carmen rochanrullæ ex annis septuagesimis A.D., de illis in quibus abundant citharæ electricæ et viri qui canunt voce acuta. Clientes tabernæ erant pauci, pacati; erat autem Lunæ dies. Invéni amicos in fundo, sedentes in accubitionem quæ circumdabat mensam. Per gutum jam semivacuum, divinavi quod me speraverant satis longe. Dum reddebam suas lassulas subrisiones, exspectabam quasi reprobationem.

«Ecce principulus!»

«Quam generose nos visitas, magnifice superbe!»

Sic egissent olim, dum fuimus adulescentes. Multum cambiat in septendecim annos. Egomet non eram enim idem ut in illis diebus. Nescio vero quare pensabam quod, nos videntes post tantum temporis, simus statim reversi tamquam juvenes. Fortasse in aliis occasionibus. Ista non erat vero festiva.

Sedi, deversi cervisiam in urceum vacuum. Fabulavimus erga parvulas res: autoviam incumbratam ex aëroportu Dublini, filios Marci qui jam perdebant dentes lacteas, novam promotionem Ludovici, fratrem Fabii qui devortebat secundum maritum… caupona tulit nobis alium gutum, linguæ paulatim laxabantur, sermo se vertit ad veteres dies in vico ubi crevimus.

♦I♦

Familia mea transmigravit ad Nivapicem quando habebam decem annos. Pro eis qui nesciunt, Nivapex est vicus Alpinus qui stat non longe a Rupe Dolenti, prope limites inter Helvetiam, Italiam et Francogalliam. Suæ principales activitates commerciales pertinent ad negotium nartationis. Postquam pater meus perdidit occupationem apud argentariam, mater decídit collocare suum furnum ubi sperabat invenire plus clientium.

In primis diebus novæ scolæ, dependebam horas avocamenti ambulando solus per andrones ut evitarem alios pueros. Non cognoscebam nec unum et, me hac ætate timidissimo, difficile formabam novas amicitias. Uno die, notavi quendam puerum qui sedebat contra murum in area avocamenti dum alii jactabant folles. Plerique evitabant eum, repercutiebant de pariete, sed mali pueri fingebant mittere folles semper propius ad caput. Iste puer, vero, is qui sedebat solus, nec detulit oculos a pastillo farto quod comedebat immobiliter, quasi Stoice. Etiam quando quidam follis percutiebat suam faciem, continuabat manducando velut nil occurrisset. Iste erat Wenceslaus, mox primus apud meos novos amicos. Ipse cujus funus, viginti quinque annis postquam, Fabius, Marcus, Ludovicus egometque adunabamus in Dublino ut assisteremus.

♦II♦

Una hora transivit, post duæ, duæ et dimidia. Tres horæ defluxerunt et nec unus protulit nomen Wenceslai. Marcus complevit narrationem in qua præparabat grandem cenam pro socero socruque dum uxor sua habebat gastroënteritem, pueri quærebant erga pensa scolæ, Marcus repetebat “nescio, quærite soceris,” ipsi “nescio, quærite matri,” mater interea vomitabat in latrina, aliquis liberavit psittacum qui volitabat ubicumque, conductor appellabat ut Marcus laboraverit in fine septimanæ, ipse explicabat quod non erat liber quia parentes uxoris visitabant et illa erat infirma, interea confundit præcepta culinaria et cremavit totam cenam et finaliter ordinaverunt pittam in Interrete.

Risimus omnes, tum voces se pacaverunt paulatim. Taberna nunc erat quasi vacua, musica erat dulcis, cum citharis acusticis et vocibus harmonicis. Post breve silentium, Ludovicus posuit manum super frontem.

«Locutus sum ei» dixit.

Omnes defiximus eum.

«Cui?» quæsit Marcus.

Jam cognoscebat responsum; Ludovicus enim non dedit nomen.

«Circa unum mensem ante…» dixit solum.

Omnes tacuimus.

♦III♦

Quando advénit November mei primi anni in Nivapice, vidi nivem pro prima vice in vita mea — id est, evidenter, foris televisionis. Pro puero decem anni qui fui, erat aliquid hercle mirabile, sicut narratio picta translata in vitam veram.

Wenceslaus demonstravit mihi quomodo construere homines niveos, quomodo descendere arces in trahis Canadensibus quæ “tobogæ” appellantur, quomodo piscari trans glaciem. Sæpe comedebamus crusta ex furno mei matris dum spectabamus nartatores descendere colles. Familiæ nostræ non habebant pecuniam sufficientem ut comparemus nec nartas, nec subscriptionem pro ascensore nartatorio, sed invidia nostra multo superabatur ab admiratione pro pulchritudine et pro gloria hujus ludi.

In scola, de quando frequentabam Wenceslaum, alii pueri jactabant folles atque contra me. Nix vero dedit nobis occasionem retributionis: subintravimus in thermopolium, “mutuati sumus” quandam arcam frigidariam, implevimus eam usque ad crepidinem cum spheris niveis, tulimus arcam usque ad secundum tabulatum et exspectavimus patienter prope fenestram. Quando vidimus pueros qui nos molestabant, bombardavimus eos sine pietate.

Hi pueri, ut probabiliter jam divinavisti, erant Marcus, Ludovicus et Fabius. Per totum primum annum, inimicitia nec decrevit passu. Prope vero finem Junii, Marcus et Ludovicus iverunt in ferias cum familiis suis: Marcus ad Lutetiam, Ludovicus in gyro per insulas Græcas. Fabius remansit in Nivapice. Uno die, videbimus eum dum jocabat solus cum folle sub vetere aquæductu Romano, non longe foras vici, ubi Wenceslaus et ego solebamus captare bufones et testudines. Post aliquos insultus, Fabius calcitravit follem contra Wenceslaum qui accepit follem in pectus, fecit cadere ad genu, post calcitravit rursus ad Fabium. Is remisit subito cum ictu capitis. Mox ferocitas decrevit, certamen cessit ad jocum amicalem. Quando habes undecim annos, non requiris multum magis ut formes amicitias. In fine Augusti, Fabius convixit Ludovicum et Marcum ad accipiendos me et Wenceslaum in eorum gregem.

♦IV♦

Annus 2754 A.U.C. (2001 A.D.) fuit ille in quo attinuimus tredecim annos. Secundum Anglosaxones, ista est ætas in qua intras plene in adulescentiam, propterea quod syllabam postpositivam “-teen” incipis appendendam super numerum anni, quod facit de te quidam “teenager.” Nos qui multam rochanrullam auscultabamus Anglice, hanc ætatem aspectabamus cum multa anticipatione. Eramus certi quod signaverit initium multorum gestorum adventurorum.

Fuit quoque annus in quo Interrete devénit pars integra vitæ nostræ. Fabius delirabat pro sitibus Bellarum Stellarium, exspectabat impatienter secundam præquelam, referebat nobis rumores, theorias, photogrammata quæ perveniebant ex retro scænarum. Marcus vero helluabatur de omne quod pertinebat ad pediludium. Delectabat fideliter de parvula manu Nivapicis; repetebat cata anno quod, ista vice, processerit in seriem superiorem, et proclamabat hoc tam fiducialiter quod, cata vice, credebamus eum sine quoquo dubio. Manus vero manebat semper in liga inferrima. Ludovicus, ille, furiabat pro autocurribus luxuriosis. Somniabat jam futurum se esse divem argentarium ut comparet uno die multos eorum curruum. Hodie est solum cocio immobilium medialis, sed habet quendam Porsche satis pulchrum.

Ego vero diffidebam aliquantulo de Interrete, saltem in principio. Non quod non mihi parebat mirabile. Autem, discooperire ludos electronicos in Rete erat aliquid hercle jucundissimum. Dependimus multos Solis dies ante televistrum computatri. Sed jam sentiebam quod ipsa computatra nos absorbebant semper profundius — in finibus septimanarum, quasi non nos videbamus magis in persona. Implebam tuncque hanc absentiam cum novo avocamento meo: personare citharam acusticam. Ante omne, ego utebar Interrete pro hoc: quærere tabulationes citharæ ut discam carmina mea prælata. Anno sequenti, vero, alia res me convixit ut Interrete uterer magis: MSN, applicatio epistularum instantanearum quæ, antequam habebamus omnes telephona mobilia (vel melius, dum mittere textus manebat satis carum), erat medium principale communicationis apud generationem meam. Usus eram jam illa applicatione anno præcedenti, sed solum in æstate anni 2755 invéni rationem ut vere amarem eam.

Illa ratio appellabatur Benigna. Erat amica inseparabilis Mechtildis, matruelis Marci quæ hac æstate venit cum sua familia de Hafnia, in Dania, ut visitarent partem familiæ Nivapicis. Prima facie, Benigna et Mechtildis erant duæ feminæ totaliter differentes. Mechtildis, alta et flava, erat vivax et loquax. Benigna vero erat satis parvula, abscondebat oculos magnos et cæruleos sub capillos tam longos et nigros quam sua vestimenta. Mei amici pensabant quod erat extranea, et quando ibat ad balnea quærebant Mechtildi quomodo duæ personæ tam differentes poterant esse tam inseparabiles. Illa explicabat quod se cognoscebant ab infantia, de quando nec poterant ambulare. Erant enim viciniores quam sorores, et plus temporis dependebamus apud eas, magis nos parebant similes, etsi nemo poterat dicere vere quare.

Benigna mihi parebat gratiosissima. Quasi numquam loquebatur, nec enim subridebat. Quando vero faciebat, gelasinus forabatur in suam genam dexteram; vox erat acuta sicut illa sciuri. Sua timiditas mihi recordabatur meam ipsam de quando eram juvenior, antequam habuissem amicos in Nivapice. Nunc quod Interrete nos tenebat semper magis in domo, sentiebam etenim ipsa timiditas paulatim revenire. Non poteram tuncque culpare Benignam pro ista re.

Suo ultimo die in Nivapice, discooperui quod illa quoque personabat citharam, quod instrumentum suum atque duxerat in Nivapicem. Dependimus totas horas pomeridianas personantes cuncti dum mei amici spectabant televisionem cum Mechtilde et Theodora, sorore Marci. Non commutavimus hercle singulum vocabulum: solum personabamus, oculi moventes de citharis ad oculos unius alteræ. Quando hac vespera revéni ad domum, me extendi super lectum, corde totaliter ardenti. Proximo die, discooperui alterum latum hujus novi sensus quando Marcus confirmavit quod Benigna regressa erat in Daniam. Sciebam quod debebat ire, quod dies anterior erat suus ultimus in Nivapice, sed confrontando realiter hoc facto, statim venerunt mihi lacrimæ quæ non decesserunt per totum diem. Verecundus et superbus ipso tempore, promisi mihi ipso quod numquam magis adamarem quamque. Vita, vero, habebat alia consilia. Antequam abiverat, Benigna dederat mihi suam inscriptionem cursualem electronicam ut communicaremus per MSN. Fuit principium correspondentiæ multis annis duraturæ.

♦V♦

Quando emersi denuo a meis memoriis, omnes circum mensam me spectabant. Ludovicus habebat fragrantiam fortem ut solent divites viri; rugæ erepebant sub suis oculis cæruleis. Fabius abscondebat suos virides sub perspicillis magnis et quadratis. Marcus habebat paululam galbam; sui capilli castanei et satis longi decalvabant in apice. Erant tam differentes a quando eramus juvenes, sed quodammodo mihi parebant immutati.

«Quid est?» quæsi. «Cur me spectatis ita?»

Amici laxaverunt risum levem.

«Non cambias umquam, eh Vitolde?» dixit Marcus.

«Semper cum capite in nubes!» convénit Ludovicus.

«Dicebamus» reprendit Fabius, «quod tu cognoscebas Wenceslaum melius quam omnes nos. Scisne quid occurrit? Quid detortus est ut finiverit sic?»

«Heus!» spiravi longe. «Sunt anni quibus repeto idem quæsitum. Responsum clarum me fugit semper.»

Silentium revixit amicos. Tabernæ systema sonoris nunc referebat musicam jazzicam, dulcem, quiescentem. Nostra caupona jam ponebat sedes super mensas; alii caupones fabulabant retro mensæ potoriæ dum detergebant. Eramus ultimi clientes.

Anni. Erant anni quibus Wenceslaus deteriorabat. Etsi non nos videbamus a multo tempore, etsi vitæ nostræ parebant semper currere in latera differentia, manutenebamus semper quendam contactum, etsi solum per Interrete aut raras evocationes telephonicas. Nihilominus, percipiebamus aliquid cambiare profunde in Wenceslao. Aliquid grave, sinistrum. Aliquid malum.

«Ad sedecim annos» notavit Marcus cum subrisione conabili, «erat plane rex Nivapicis!»

«Et non solum!» dixit Fabius, «totius regionis atque!»

«Meministis autocurrum suum?» risit Ludovicus.

«Edepol!» exclamavi. «Quam vetus hama clavorum!»

«Circumlitio vero renidebat semper» notavit Marcus.

«Viridis silvanus» annuit Ludovicus.

«Nos ferebat ubicumque in eo» recordabar.

«Sub nive, in tempestates, per vias montanas circumtorquentes…!» dixit Marcus.

«Nonnumquam ebrius…» addidit Fabius.

«Semper ad plenam velocitatem!» dixit Ludovicus.

«Tibi docuit multum, nonne?» subrisit ei Fabius.

«Heus!» dixi. «Quasi nos occídit plus quam una vice!»

«Perdidi meam virginitatem in hunc currum» admisit Marcus.

«Verum?» inquit Fabius.

«Margarita Floralis» annuit Marcus, «ad id festum in Ferrovalle.»

Ferrovallis, cui nesciret, est oppidum ab una hora in autocurru de Nivapice. Locus satis magnus — saltem, pro juvenibus quasi ruralibus qui tunc fuimus. Quando habebamus sedecim annos, Wenceslaus nos ducebat sæpe ibi in finibus septimanarum. Hæc erat sua ætas aurea.

«Hac nocte, penso quod virginitatem perdidimus omnes» dixit Ludovicus.

«Non ille» dixi. «Wenceslaus jam anno anteriore.»

«Sic!» fecit Ludovicus. «Cum Catherina!»

«Ad quindecim annos?» quæsit Fabius. «Nonne habebat illa septendecim?»

«Catherina!» exclamavit Marcus. «Pulcherrima totius vici!»

«Eis temporibus erat sicut Dominus Johannes» annuit Ludovicus.

«Recordor» dixit Marcus. «Habebat semper istas tuniculas cum facetiis scriptis quas imperabat de Rete.»

«Erat rex Interretis» convénit Ludovicus. «Cognoscebat omnia facetia…»

«…sæpe turpia…» risit Marcus.

«…omnes positiones sexuales…» continuavit Ludovicus.

«…spectabat hercle multum pornographiæ!» dixit Fabius.

«Unde fabulabat audaciter cum mulieribus» ait Ludovicus.

«Hac ætate, sufficiebat» dixit Marcus.

«Tu quoque, Vitolde» inquit Ludovicus, «coivisti cum aliqua ad id festum, si bene memini.»

«Victoria» convénit Fabius.

«Quid postquam?» quæsit Marcus. «Non revisimus eam umquam!»

«Non erat pro me» dixi.

«Vitoldo placebant solum relationes unius nocti!» proclamavit Fabius.

«Et tu eras paulo seductor, eh?» risit Ludovicus.

Non negavi, etsi hæc non erat tota veritas. Non volebam loqui de vera ratione meæ indolis hujus ætatis. Quod amabam Benignam, mulierem quam non videram a duobus annis. Pro adulescentibus, duo anni sunt hercle multi. Nolebam quoque dicere quod, aliquibus mensibus ante hoc festum, illa prenderat puellum. Quod, pro prima vice in duobus annis, quasi numquam mihi respondebat per MSN.

Nescio quare non loquebar quasi umquam erga totum hoc cum amicis Nivapicis. Fortasse quia juvenes viri mei generationis non delectabant loqui multum de emotionibus. Fortasse quia eram satis verecundus erga factum quod quasi numquam inveniebam quamcumque mulierem cum qua sentiebam connexionem veram. Non sicut cum Benigna. Sed not poteram manere totaliter solus. Coram amicis, non visus fuissem homo verus. Non visus eis vir. Tuncque accipiebam relationes solum dum eram ebrius. Postquam, obliviscebar semper. De toto isto, me sentiebam commodus loquendo solum cum Wenceslao. Ille ridebat de me, sed non malitiose. Autem, sapiebat me consolare sine rumpendo facie virilitatis.

♦VI♦

November erat anni 2758, ultimus annorum scolasticorum. In aliquos menses, attinebamus ætatem adultam. Mea historia cum Benigna continuabat per eundem rhythmum ut in ultimis annis: interdum fabulabamus per MSN, interdum prendebat novum puellum et communicationes deveniebant minus frequentes. Per ultimos menses anni scolastici anterioris — Junium et finem Maji, si bene recordor — temptavi et ego manutenere puellam satis stabilem. Per quantum vero quærebam, meæ emotiones vix superaverunt attractionem physicam. Intra ferias æstivas, perdidimus contactum.

Wenceslaus, interea, continuabat perdendo paulatim fascino suo. Alii viri nunc habebant magis autoæstimationis; mulieres vero cadebant minus sub blandimento ejus, quod considerabant semper minus suave. Alii viri habebant autem ipsorum currus, juxta quos is Wenceslai parebat satis fœdus. Dicebatur atque quod Wenceslaus reciperat currum a patre suo qui mortuus fuerat anno 2756, quod mater habebat novum amantem qui odiebat Wenceslaum, quod ipse nonnumquam dormiebat in curru suo. Quod erat totum verum, sed fuerat jam verum anno anteriore eoque præcedenti, et tunc non referebat cuique. Nunc vero finem scolæ approximabat, studentes sentiebant initium ætatis adultæ semper vicinius — fortasse pro hoc exspectabant magis de personis quam prius.

Wenceslaus refutabat cambiare. Autem, plus alii confutabant vel evitabant eum, plus ille insistebat conservare indolem sedecim anni, tamquam ut se mutaret quasi in parodiam ipsius.

«Ausculta, Vitolde» solebat dicere dum nocte nos conducebat ad Ferrovallem, nunc sæpe soli nos duo, «est culpa pellicularum, scis? Vident actores qui ducunt vitas ægerrimas et pensant quod vita vera est sic. Non capiunt quomodo est in veritate.»

Non compartiebar dedignationem suam erga pelliculas nec actores, sed sentiebam et ego quandam irritationem contra mundum. Domus mea non erat rupta tamquam sua, sed et ego habebam problemata. A quando transmigraveramus ad Nivapicem, pater meus numquam invénit denuo occupationem nisi adjutare meam matrem in negotio. Quod, intra annos sequentes, attinuit semper magis successus. Numquam cepi quare — probabiliter numquam capiam — sed meus pater vixit hunc successum sicut calamitatem personalem. Non dicebat quicquid aperte, sed inveniebat semper parvulas res incusandas apud meam matrem. Erat malitia tam subtilis quod hac ætate, nec comprendebam passu quid occurrebat. Solum comprendebam quod manere in domo erat mihi intolerandum, quod præferebam esse foris sæpius quam non. Et quia non sapiebam ubi collocare culpam, omnes accusationes mihi parebant validæ. Ira Wenceslai non erat eadem ut mea, sed nesciebam eas distinguere, tuncque sequebar præterpropter eum.

Ultimus annus scolæ erat annus multæ cervisiæ, multi vini, paucissimi studii. Auscultabamus rochanrullam semper plus extremam, depingebamus graphita ubicumque, subintravimus nocte in hortos publicos ut fumaremus cannabem. Paret semper mihi mirabile, hodie, quod pervéni intrare in universitatem. Wenceslaus vero fefellit quasi omnes examina, sed invénit mox laborem apud societatem cervisiæ in Hibernia.

♦VII♦

«Vitoldus fabulabat cum eo quasi cottidie in universitate» dicebat Fabius. «Fortasse ille capit quid occurrit melius quam nos.»

Nomine meo audiente, reliqui denuo memorias ut revenerim in momentum præsente.

«Sic» annui, «per primos quattuor annos post scolam, loquebamur sæpissime. In feriis, veniebam nonnumquam hic in Hiberniam, ut visitarem eum.»

«Memini photogrammata in Facierum Libro!» risit Ludovicus.

«Faciebatis multa festa, hercle!» dixit Marcus.

«Ita» dixi, «me adjutabat multo ad me relaxandum. Examina erant semper difficiliora, et mei novi amici in universitate non faciebant multa festa. In finibus septimanarum aut quando habebamus feria, manebant sæpius in domo studendo aut jocandis videoludis. Ego vero requirebam aliquid magis extremum ut me refocilarem mente et spiritu. Si manebam toto die in domo, intrabam in depressionem!»

«Te capio!» dixit Ludovicus.

«Et ego!» ait Marcus.

«Post, quid?» quæsit Fabius. «Recordor quod, post primos annos, mittebatis minus photogrammatum cuncti in Facierum Librum.»

«Beh» dixi, «est verum quod, plus Facierum Liber se aperiebat ad non-studentes, minus volebamus affigere photogrammata ebria!»

«Verum!» risit Fabius. «Oblitus sum de quomodo erat antequam parentes nostri potuissent videre omne!»

«Festa vero continuabant?» quæsit Marcus.

«Sic, sed minus» admisi. «In primis duobus annis, Wenceslaus invenerat apud novos amicos Hiberniæ aliquid simile suæ popularitati quam habebat ad quindecim, sedecim, septendecim annos. Post, vero, perdidit alia vice.»

«Pauper ille!» dixit Fabius.

«Cur?» quæsit Marcus. «Quid occurrit?»

«Numquam vere cepi» dixi. «Scis quomodo erat: non placebat ei fabulare de suis problematibus. Si quærebam, ille ridebat, dicebat quod amici carebant spiritu vel aliquid simile, post cambiabat argumentum.»

«Ibatne semper ad alia festa?» quæsit Fabius.

«Nescio. Per primam partem tertii anni universitatis, quasi non respondebat meis epistulis vel textibus. Post vero prendit novam puellam, nomine Birgittam. Habebat unum annum plus quam ille, eratque discipula universitatis Dublini. Sagacissima mulier, sed satis solitaria. Penso quod dependebant plerumque eorum temporis soli in duobus.»

«Extraneum» dixit Ludovicus, «non paret ei similis.»

«Cambiavit multo in illis diebus» dixi. «Erat magis pacatus, magis quoque felix puto. Interdum me clamabat telephono et ibam dependere finem septimanæ cum illis duobus. Semper manebamus in domo, jocabamus ad ludos tabulares aut chartaceos. Bibebamus semper aliquantulo, et ille illaque fumabant semper cannabem, etsi ego jam cessaveram. Sed erat omne magis quiete, magis “adultum”.»

«Memini!» dixit Fabius. «Et ego duobus, tribus vicibus transivi per Dublinum et depensi aliquos dies apud eos. Recordor quod visitare eos erat sicut habere alios, juveniores parentes!»

«Manserunt cuncti per multum temporis, si non obliviscor» dixit Marcus.

«Sic» annui. «Se separaverunt inter quadragenam pandemiæ Covidi. Ut dixi, illa erat satis sapiens, studebat philosophiam…»

«Appendebat sæpe res extraneas in Rete» interrupit Ludovicus. «Contra divites, contra societatem…»

«Tunc, non tam extraneas» risit Fabius.

Marcus subrisit; Ludovicus, minus.

«Discussiones erant semper allicientes» dixi. «Interdum concordabam cum eis, interdum discordabam, interdum concordabam cum uno ex duobus, sed quomodocumque, fabulare cum illis erat semper delectabile. Intra quadragenam, vero, paret quod suæ discussiones mutaverunt in aliquid minus amicale. In principio, discordabant erga parvulas res — quid spectare in televisione, quales ludos jocare, unde imperare cibum…»

«Res quæ irritaverunt nos omnes, eis diebus!» dixit Marcus.

«Omne irritat quando non potes exire a domo per nimis temporis» dixit Fabius.

«In fine, vero» continuavi, «se irritaverunt pro rebus profundioribus. Quod illa non laborabat satis, quod nondum finit doctoratum. Quod ille numquam adjutabat ad lavandas lances, neque enim domum, quod commentabat semper pondus ejus. Res degeneraverunt citius quando finaliter vaccina præbebantur. Wenceslaus dicebat quod erant mala, quod gubernum introduxerat circuitus integratos microscopicos ut dominentur nostras mentes.»

«Tunc incepit» suspiravit Marcus.

«Jam ante dicebat sæpe res extraneas» contendit Ludovicus. «Memini quod fabulabat semper de parvulo grege divitum qui imperabat mundum, et hoc erat circa finem scolæ…»

«Non mihi paret argumentum tam falsum» dixit Fabius. «Si spectas…»

«Valet, valet!» interrupit Ludovicus. «Evitemus hoc argumentum! Sed concurres saltem quod sulci chemici sunt res absurdæ!»

Fabius annuit, ridens.

Statim, antequam Fabius potuisset respondere, unus cauponum qui steterat retro mensæ potoriæ apparuit propter nos.

«Taberna est clausa» dixit, «hora est exeundi.»

Aderat in voce sua aliquid frigidum quod nos fecit derigui. Orti sumus silentiose, induimus nostra amicula hibernalia, exivimus sub levem nivem.

♦VIII♦

Luces in taberna se extinxerunt singulatim; incandescebat una sola in fundo ubi caupones finiebant claudendo. Fabius produxit sigarella, obtulit nobis omnibus. Ludovicus et ego refutavimus, Marcus vero accepit.

«Ne dicas meæ uxori» conivit Fabio, «quod me mactat.»

Remansimus pro tempore sine loquendo dum fumabant, dorsa contra lapides tabernæ muri. Intra duas nubes de suo sigarello, Marcus rupit placide silentium.

«Imagino quod Birgitta non compartiebatur opinionem Wenceslai erga circuitus in vaccinis.»

«Cur non?» dixit Ludovicus. «Et illa habebat ideas extraneas!»

«Non est idem» dixit Fabius.

«Non compartiebatur omnino» dixi. «Illa prendit vaccinum ilico quando vulgabatur. Post hoc, non fecerunt plus pacem. Intra duas, tres septimanas, se separaverunt.»

«Est inde tunc quod Wenceslaus se immiscuit totaliter istis personis insanis» concludit Ludovicus.

«Quid tibi dixit quando locuti estis?» quæsi.

Ludovicus spectavit calceos, suspiravit profundo, dixit Fabio quod, finaliter, prendebat sigarellum si ei manebant nonnulla. Fabius dedit, Ludovicus traxit paululum fumi, concussus est a tussibus, tum incerte dixit:

«Me appellavit telephono in media nocte. Erat ebrius, stupefactus, nescio… Fabulabat velociter, pæne non comprendebam. Meminerat de veteribus temporibus, dicebat quod eram solus “homo verus” apud amicos scolæ…»

«Heus!» risit Marcus. «Gratias, stulte!»

«Deplorabat gubernum “effeminatum”» continuavit Ludovicus, «scientiam “mendacem”, media publica, energiam viridem… Dicebat quod guberna mundi imperabant ventos contra pauperes ut sufferant… Post nescio, dixit multum…»

«Et tu?» quæsit Fabius. «Quid dixisti?»

«Nec me laxabat loqui» admisit Ludovicus. «In fine clausi telephonum.»

«Capio.»

Fabius exhalavit ultimam nubium sigarelli, post extinxit contra murum. Marcus fecit idem.

«De quando est mortuus in hac calamitate autocurrus» dixit Ludovicus, «me quæro sæpe si aderat aliquid quod poteram dicere ut salverim eum…»

«Et ego» admisi.

«Ego quoque» dixit Fabius.

«Nos omnes temptavimus» dixit Marcus.

«Timeo quod Birgitta fuisset ultima res quæ ligabat eum ad sanitatem» dixi. «Sed nec ea poterat resistere per semper.»

«Debebat adesse aliquid dicendi» ait Ludovicus. «Habebat semper sua problemata, sed non erat semper tam malitiosus.»

«Si œconomia non fuisset tam inæqualis…» dixit Fabius.

«Habebat amicos non divitiores quam ille» dixit Marcus, «sed plerique non secuti sunt eum in insanitatem.»

«Si non fuisset mortuus» dixi, «fortasse uno die, patienter, poteramus adjutare…»

«Erat satis pervicax» dixit Fabius. «Non penso quod quisque poterat cambiare suas ideas nisi ipse.»

«Verum» admisit Ludovicus. «Sed cambiaverat jam ideas antequam. Fortasse aliquid in vita sua potuisset cambiare eas denuo, si vixisset…»

«Numquam sciemus, nunc» suspiravit Marcus.

Ludovicus finit sigarellum suum et extinguit. Ultima lux in taberna secuta est paulo postquam. Paucæ fenestræ aliorum ædificiorum manebant illuminatæ; stellæ se abscondebant ultra nubes canas. Currus solitarius transivit per viam desertam, rotis crepantibus per laminam niveam quæ cooperiebat viam.

Temeriter, incepimus loquendo de funere Wenceslai, quod occurrebat in duos dies. Mox est factum satis clarum quod nemo volebat ire: mater erat mortua jam tribus annis antequam — adfuissent solum novi amici insani. Sed nemo volebat abire de Hibernia sine eo quodammodo salutando. Decidimus finaliter manere in Dublino usque ad diem post funus. Quando jam sepultus fuisset, ierímus ad cœmeterium ut valefecerímus eum clam, soli nos quattuor. Sic sperabamus conservare aliquid memoriæ suæ non ut triste est factus, sed illius quem cognoscebamus olim.

Hospitia nostra erant in eádem regione urbis, tuncque concordavimus ire cuncti, ambulando. Ludovicus fabulavit per viam de novo autocurru quem volebat comparare. Cognoscebat cata adjuncto, cata suptilitate tam prolixe quod nos sentiebamus sicut alieni ab extra terram, sed delectavimus audire aliquid magis leve, loquique denuo ut amici felices. Marcus narravit de feriis Nativitatis, quod præparabat gaudium necopinatum pro pueris suis: ibant in Sueciam septentrionalem ut videant auroras boreales. Fabius locutus est de nova puella sua: alta, rutila, medica… propositum suum pro Nativitate erat enim visitare prima vice familiam ejus.

«Et tu, Vitolde?» quæsit mihi Fabius. «Semper vetus seductor? An habes demum aliquam specialem?»

Subridens, decídi narrare veram rationem propter quam adveneram tam tarde ad tabernam: dum in aëroportum intrabam ab aëroplano, invéni statim personam cum qua fabulabam sæpissime in Rete a multis annis, sed quam non videram a tribus, quattuor annis.

«Ultima vice, habebat puellum. Ista vero erat singula.»

«Valet» dixit Ludovicus, «sed nondum dedisti nomen!»

«Eamne cognoscimus?» quæsit Fabius.

«Meministisne Mechtildem» dixi, «consobrinam Marci?»

«Hercle!» dixit ipse Marcus, «habes relationem quasi romanticam ab annis cum matruele mea, et invenio solum nunc?»

«Non cum illa» dixi, «cum sua vetere amica, Benigna. Mane prendimus cafeam cuncti.»

Marcus depalmavit frontem.

«Ecce quare mihi quærit de amicis meis Nivapicis cata vice qua eam video! Pensabam quod volebat solum esse morata, sed parebat mihi hercle extraneum post viginti duo annos quod non vos videt!»

Dum ridebamus cuncti, notavimus quod eramus jam ante portam hospitii Fabii. Concordavimus vero quod, non obstantibus tristitiis recentibus, vita manebat edepol pulchra; tuncque permansimus pro alio tempore fabulantes sub nive.

Leave a comment