Salvete omnes et bene venistis!

NOVA ROMANITAS est blogum quod pertinet ad usum linguæ Latinæ in modo fluido et moderno. Videbitis enim mox (si nondum percepistis) quod forma Latinæ qua hic utimur differt aliquantulo ab illa quam solemus videre tam in scriptibus antiquis quam hodie in universitatibus studiorum (et ceteris scolis ubi docetur). Ne timeatis – hoc est ultroneum! Postmodo explicabimus quales sunt regulas hujus novæ formæ. Primo autem clarificandum est: cur ita scribere?
Explicatio brevis est quod struimus novam formam oralem ut facilius fabulemus – si utimur lingua quasi fuisset viva, si fabulamus de rebus quæ nobis referunt in vitis nostris quotidianis cum sermone simplice, suavi, naturali, absorbemus melius linguæ logicam, musicam ac saporem, et melius exinde procedemus ad formam Tullianam. Si explicationem longam audetis temptare, legite enim porro! Nisi, pagina principalis vos sperat!
» ID QUOD SEQUITUR EST LONGUM!!! SI FLOCCI NON FACITIS, NON REFERT – ROGO PROCEDATIS AD PAGINAM PRINCIPALEM 🙂 «
VERSUS NOVAM FORMAM ORALEM
Linguæ vivæ habent quasi semper duas saltem formas: unam oralem et unam scriptam. Si enim aperiatis quemlibet librum in lingua vostra materna, forma linguæ quam ibi invenietis non erit umquam accurate illa qua utimini quando fabulatis. Ratio hujus est quod quisque scribit debet bene pensare ad id quod vult dicere. Scriptores et professores operant enim cum vocabulis quasi sicut cæmentarii cum laterculis – cognoscunt inde regulas linguæ melius quam ceteræ personæ. Si vero poliunt nimis linguam scriptam, difficile aliæ personæ comprendent. Ita, antiquitus, quisque habebat cognoscentiam superiorem linguæ se poterat erigere ut optimas super ceterum societatis. Difficile est enim contendere cum personis quæ melius quam nos loquuntur; plus hæc differentia expanditur, minus facile est.
Hodie vero vivimus – saltem in Occidente, at quoque in multis aliis locis – in nationibus democraticis, ubi communicatio inter omnes augetur. Abhinc præterpropter unum sæculum, scriptores sicut Georgius Orvelius, Albertus Camus et Ernestus Sternovia (Anglice: Ernest Hemingway… nomina apud nos latinizantur, ecastor! 😜) inceperunt scribere in novis formis quæ approximabant formam oralem, conservantes vero bonas regulas grammaticas. Ita quisque legebat facillime comprendebat, et legendo colebat magis cognoscentiam linguæ. Quando illi scriptores vero vulgabant primos libros, commentatores sæpe dicebant quod male scribebant, quod non erat bona litteratura. His diebus autem quasi omnes libri ita scribuntur: rarissimum est videre librum recentem (saltem apud fabulas) ubi auctor scribit sicut, per exemplum, Carolus Ricardens (Anglice: Charles Dickens) seu Baudelarius (Francogallice: Baudelaire).
In ultimis vero sæculis partis occidentalis Imperii Romani, aliquid simile occurrit in lingua Latina. Sacerdotes enim novæ fidei Imperii – illæ Christianæ – volebant scribere et loqui ut pleræque personæ comprenderent: ita facilius suam fidem divulgarent defenderentque. Itaque quidam sacerdos, nomine Eusebius Sophronius Hieronymus, qui ipse optimam habebat cognoscentiam Latinæ, decídit traducere Bibliam de Græca in Latinam utens nova forma quæ approximabat illam oralem temporum suorum, sed conservabat grammaticam et vocabularium sapientium. Hic liber notus est ut Biblia Vulgata. Post hoc, Ecclesia assumpsit hanc formam ut novam suam normam, quæ postquam evolvit in eam quam appellamus hodie “Latina Medii Ævi.” Cum obitu vero Imperii, difficilius fiebat conservare atque istam simplicem formam, et lingua mutavit finaliter in novas linguas totaliter. Nihilominus, circa finem Medii Ævi et principium Renascentiæ, quando urbes se recuperabant et incipiebant denuo crescendo, crescebat atque classis illa quam “media” vocamus hodie, quæ tunc includebat præsertim mercatores, institores, caupones, tabernarios, apothecarios, et cetera. Hæc classis requirebat quoddam minimum cognoscentiæ linguæ scriptæ – non tamquam ut apud sapientes, sed satis ut codices suos colerent, ut comprenderent leges, ut fabularent atque cum sacerdotibus et scolasticis itinerantibus. Ante cultionem linguarum vulgarium, hoc omne agebatur solum in Latina, quæ tunc breviter resurrexit ut lingua locuta (etsi in forma valde simplice) a personis quæ nec erant scolasticæ nec ecclesiasticæ. De illis temporibus testatur opus nomine Gesta Romanorum, quod est collectio brevium fabularum scripta in Latina simplice. Hæ Gesta tunc illustrissima erant, et inspiraverunt multos scriptores apud quos præclarissimus est Gulielmus Quasshasta (Anglice: William Shakespeare).
Ut ecce quod proponit NOVA ROMANITAS: uti eis formis ut quandam novam oralem creemus. Quare? En, imaginate quod non loquebamini linguam Anglicam (nisi enim jam non loquamini) et venissetis ad classem quandam hujus linguæ ut eam disceretis. Nunc imaginate quod professor vobis ostendat Quasshastam et dicat: «si non discitis ita loqui, numquam vere Anglicam noscetis!» Si ita heus agerent professores, nimirum nemo Anglicam umquam nosceret! At hoc est quod agimus cum lingua Latina! Olim, usque ad annos 1800 AD, studentes universitatum tangebant istam traditionem semi-oralem quam supra ostendimus ante procedere ad formas classicas. Si enim Vicus Latinus in urbe Lutetiæ ita appellatur, est quia studentes Universitatis Parisiensis ibi fabulabant per stratas in lingua Latina – non in Antiquitate, sed multo recentius! Sic, loquentes inter se in otio, etsi simpliciter, colebant usum linguæ et formas doctissimas facilius appropinquabant quando hora erat studiorum: lingua non erat magis eis extranea, quasi mathematica, ut plerisque nobis hodie sæpissime apparet, sed aliquid vivum quod eis appertinebat.
Orales vero formæ linguarum mutant cum tempore, etsi formæ doctissimæ manent præterpropter eædem. Spectate enim linguas vostras maternas: quando fabulatis vos, nonne utimini expressionibus quas parentes vostri ignorant? Si post loquimini cum avis vostris, utriusque lingua paret aliæ personæ multo extranea. Si rursus estis studentes in universitate et legitis quoddam articulum vel librum doctum scriptum abhinc 200 annos, non paret tam differens ab aliis recentibus. Itaque linguæ vivæ conservantur per sæcula non obstans mutationes in moribus oralibus. Sic olim Latina locuta mutavit in linguas modernas dum forma doctissima in universitatis manebat præterpropter eadem; sed hoc occurrebat atque quia pleræque personæ non legebant. Hodie educationem publicam et gratuitam habemus, et libri populares, ut supra dictum, imitant præterpropter formas orales, manentes nihilominus correctæ in grammatica, unde quisque legit meminit bonam locutionem. Donec res ita manent, formas orales non different nimis a forma scripta, et inde non mutant in novas linguas – sic præservamus linguas nostras. Si idem agimus cum lingua Latina, non dehinc timeo quod mutabunt in alias linguas. Sed non sufficit, pro nobis hic, revivescere formas orales antiquas et mediævales sicut illas in Biblia Vulgata et Gestis Romanorum – hæ nobis serviunt ut exempla, sed utimur atque linguis hodiernis ut forma nostra sit vere moderna, ut oporteat ad usum nostrum quotidianum. De hoc vero magis infra!
REGULÆ LATINÆ HIC IN USU
Ut supra dictum, basis formæ Latinæ nostræ invenitur in Biblia Vulgata et Gestis Romanorum, sed quoque in aliis libris simplicioribus – de omnibus ævis Latinitatis – sicut Cæsaris De Bello Gallico, Spinozæ Ethica et scriptis Isaaci Neutonii. Ut sit vere moderna, inspiratur quoque a linguis Romanicis hodiernis. Generaliter, ubi vocabulum exstat quod approximat aliud in lingua quadam Romanica, etsi in forma Tulliana quasi numquam eo utimur, hic nos illud præferemus.
Exempli gratia, ubi in forma Tulliana dicitur:
«singulis diebus aurora exsurgo»
nos rursus præferimus:
«cata die me levo de lecto ad albam»
Si hoc enim diceremus ad quendam antiquum Romanum, ille comprehenderet (etsi nos extraneos et rusticos putaret!)
Autem, si exstat vocabulum in linguis Romanicis quod approximat aliud in lingua Latina sed non habet eundem sensum, nos nonnumquam id convertimus in locutionem popularem.
Exempli gratia, vocabulum “follis” dedit in lingua Italica “folle” et in Francogallica “fou” quæ potius significant “insanum.” Ita nos hic nonnumquam dicemus “follis in capite” ut saporem vivum demus linguæ sine originali sensu Latino mutando. Ita quoque locutio “nec unus” nonnumquam stat pro vocabulo Italico “nessuno” et illo Hispanico “ninguno,” sed quoque “nemo” dicimus.
Sunt autem hic, ut certe jam notavistis, symbola quæ his diebus non solemus videre – exempli gratia “æ” et non “ae” scribimus, “j” et non (semper) “i” et cetera.
Erga “j”, hæc littera nobis utilissima videtur ut distinguamus inter vocalem et semi-consonantem. Si enim scribimus semper “i”, nonnumquam est difficile scire ubi ponendam emphasem.
Exempli gratia, vocabulum “iam” secundum regulas normales linguæ deberet habere emphasem super “i” quia est prima littera in vocale duplice. Sed nemo, ut nobis notum, ita loquitur – emphasem ponent omnes super “a.” Cum littera “j” hoc facilius ostenditur, et enim scriptores antiqui jam quærebant aliquid ut istam distinctionem agerent – dicitur quod Cicero duabus “i” uteretur, sed non solemus hoc referre in versionibus hodiernis librorum ejus. “J” autem inventa est versus finem Medii Ævi ut uteretur in Latina – solum postquam translata est in alias linguas. Est inde littera Latinissima, etsi non Classica. Et si dicatis quod debemus solum uti litteris antiquis, cur “u” utimur? Quare enim litteris minusculis, virgulis, punctis? Quare enim spatiis inter vocabula! Si recte scribere volumus absolute sicut Antiqui, DEBEMVSOMNEITASCRIBEREQVODESTHERCLEABSVRDVM!!! Evidenter, jam omnes utentur convenientiis modernis – quare exinde claudere januam super “j” quando tam est utilis?
Erga ceterum symbolorum extraneorum, utimur eis quia pertinent ad locutionem nostram linguæ. Hodie enim solentur duæ disci locutiones: illa dicta Classica, quæ temptat referre locutionem Antiquorum; et illa dicta Ecclesiastica, quæ quodammodo continuat locutionem Medii Ævi. Ambæ vero formæ nobis problematicæ videntur si volumus naturaliter fabulare.
Consideremus id vocabulum quod in forma Classica scribitur “poenitentiae.” Est vocabulum utile, quod deberet esse commune, in usu quotidiano; sed temptate id dicere cum locutione Classica! Quam fœdum! P-O-E-N-I-T-E-N-T-I-A-E – paret aliquis qui prima vice temptat ducere autocurrum manualem et cata metro frenat! Si rursus dicitis cum locutione Ecclesiastica, magis naturaliter defluit de ore, sed præcisio perditur – paret quasi scriberetur “penitentsie.” Si hoc prima vice audivissetis, nesciretis quomodo bene scribitur.
En hic in NOVA ROMANITATE blogo utimur atque nova locutione, quæ imaginat quandam locutionem inter Classicam et Ecclesiasticam quasi fuisset locutio Latinitatis Serioris. Velimus hanc appellare “Norma Latina Moderna” sed enim nondum est norma, unde momento hanc appellemus “Latina Suavissima.” Requirit magis comprensionis quam forma Classica, unde prima facie paret fortasse difficilior, at quando cognoscitis regulas videbitis quod locutio est ore facilior, quod facit linguam faciliorem discendo et fabulando, atque lætiorem.
LATINA SUAVISSIMA
Primo, explicemus symbola “æ” et “œ”: his utimur quare, sicut in locutione Ecclesiastica, nos eas dicimus ut sonos unicos et non duplices; at contra Ecclesiasticam, “æ” “œ” et “e” non sunt eædem. “E” manet enim eadem ut in utrisque aliis locutionibus; “æ” vero est magis sicut “é” in lingua Francogallica (contra “e” quæ est sicut “è” in Francogallica), et “œ” est sicut in vocabulis Francogallicis “sœur” et “cœur,” vel sicut “ö” in lingua Theodisca, quod enim antiquitus “œ” scribebatur. Quare has locutiones? Temptate dicere “ae” rapide et crebro – mox deveniet “é” Francogallica! Idem est cum “œ.”
In nonnullis vocabulis autem non formant sonum unicum – exempli gratia in “aër” et “coëmere,” en videtis quomodo scribimus, non requiritur alia explicatio.
Autem, litteram “g” nos mollificamus sicut in locutione Ecclesiastica, id est ante “i” “e” “æ” “œ” et “y.” Ratio hujus est quod ita agitur in quasi omnibus linguis Romanicis, quod refert probabiliter ad formam communem in Latinitate Seriore. Rursus, si spectamus litteras Gothicas – quæ sunt enim litteræ quas invenerunt Romani Seriores ut Gothi possent Bibliam legere – sonus “g” fortis scribitur cum gamma Græca, sed sonus mollis cum “g” Latina, quod ostendit probabiliter quomodo jam tunc loquebantur ipsi Romani.
Litteram “c” mollificamus quoque ante easdem litteras quam “g.” Hæc mollificatur sicut in linguis Dacoromana et Italica (id est, sicut “ch” in lingua Anglica vel “tch” in Francogallica) et non in “s” sicut in Francogallica – ratio hujus est primo quod non volumus repetitionem sonorum (quare scribere “c” si possumus scribere “s”?) et secundo quia in lingua Hispanica Medii Ævi quasi eodem modo dicebatur, quod intendit probabiliter quod “c” Francogallica et in linguis Hibericis mollifactæ sunt secunda vice in Medio Ævo, et non referunt ad locutionem communem Latinitatis Serioris.
Si autem habemus “sc” ante “i” “e” “æ” “œ” vel “y” mutatur in sonum quod Anglice “sh” scribitur, Francogallice vero “ch.”
Littera “t” mollificatur quasi sicut in Ecclesiastica locutione – id est: ante “i” et aliam vocalem, mutatur in “ts.” Contra hanc regulam ponimus duas exceptiones: si præceditur a “s” seu “x” non mollificatur; et si emphasem cadit super “i” quæ sequitur (exempli gratia in vocabulis “totius” et “ratioque”) non mollificamus “t.”
Littera “v” est fortis sicut in plerisque linguis Romanicis, et non sicut “w” in lingua Anglica.
Erga differentiam inter vocales longas et breves, quisque loquitur linguam Anglicam spectet hanc movimaginem in TibiTubo quod bene explicit quomodo recte distinguuntur (movimago non mihi appertinet! Est autem satis longa; si vultis ire directe ad locutionem vocalium, saltate ad minutum 11:40): https://www.youtube.com/watch?v=0SUqF32dKnU
Has regulas – quæ sunt eædem in Classica et Ecclesiastica – nos conservamus. Autem, non eas scribimus, nisi affectant emphasem. Non enim volumus ponere macrona undique – fœdum est legendo et difficile cognoscere omnes occasiones ubi ponentur ut scribatis. Sed ubi duo vocabula scribuntur eodem modo, sed emphasis cadit in alio loco propter longitudinem vocalium, nos distinguimus cum accentu acuto super versionem vocabuli ubi emphasem cadit magis prope ad finem.
Exempli gratia, INVENIT scribimus “invenit” in tempore præsente sed “invénit” in præterito.
Litteræ “y” “ph” “ch” et “th” dicimus sicut in forma Classica, id est sequentes præterpropter æquivalentes in lingua Græca Antiqua.
“Y” est sicut “u” Francogallica seu “ü” Theodisca.
“Ch” est sicut “j” Hispanica.
“Th” est sicut eadem combinatio in lingua Anglica, sed solum forma mollis (sicut “theater” vel “thumb”) et non forma fortis (sicut “there” vel “mother”).
“Ph” est difficilior: agitis sonus “f” sed ubi hic ponitis dentes superiores super labrum inferiorem, cum “ph” invicem ponitis labrum super labrum, sed temptate eundem sonum facere. Is quem agitis est “ph.”
“Gn” quoque est sicut in locutione Classica et non Ecclesiastica, id est non “ñ” Hispanica.
Erga “rh” et “w” neuter locutionum, ut nobis notum, bene explicat. Nos exinde has solutiones proponimus.
“Rh” dicatur sicut “r” Anglica vel Theodisca. Ratio hujus est quod multa vocabula quæ “rh” tenent sunt vocamina de origine Celtica aut Germanica – exempli gratia “Rhenum” et “Rhodanum.”
“W” est littera Medii Ævi quæ recte non refert sonum diversum quam “u” vel “v.” Sæpius hodie nemo ea utitur, at si vere volumus ei dare novam vitam, hoc proponimus: dicatur quasi sicut “vu” sed cum “u” brevissima, sicut “u” post “q.”
En hoc est omne! Si legistis usque ad finem, vos congratulamur! Erat longum scribendo, imaginamus quod erat longius legendo! At si ita scribitis et fabulatis, videbitis quod lingua Latina vobis facilior et suavior erit! Si non nos creditis, temptate nunc dicere “pœnitentiæ” cum Latina Suavissima – est facilius quam in Classica elocutione, sed audientes percipiunt facile quomodo scribitur.
Blogum autem ipsum fabulabit de rebus levioribus, ne timeatis! Habebimus recensiones pellicularum, librorum et electrojocorum, atque opiniones observationesque erga res præclaras et personales!
Lectores: speramus quod lætabimini!
