RECENSIO DE SERIE TELEVISTRALI: DE MANDALORIANO (The Mandalorian), QUÆ EST SITA IN UNIVERSO BELLARUM STELLARIUM (Star Wars)

Saturnii die, 16 Novembris 2772 A.U.C.

scribit: Gulielmus Chlorus.

De Mandaloriano est series quæ primo exivit hoc Martis die, id est 12 Novembris 2772. Habet duo episodia; secundum exivit Veneris die 15 Novembris. Ut titulum indicat, persona principalis hujus seriei est quidam Mandalorianus – hi sunt gens constituta præsertim de captoribus mercennariis, sicut Jango et Bobba Fettus in serie pellicularum Bellarum Stellarium.

Incipit in quadam taberna super planetam hibernam. Aliqui scelerati minitant quendam alienum cæruleum qui apparet mixtio inter humanum et piscem. Scelerati volunt eum occidere ut vendant suas partes. Alienus semi-piscis offert pecuniam, dicit quod est dives, sed scelerati non auscultant. Intrat post ipse Mandalorianus. Intrans in tabernam, intrat quoque ventus hiemis qui agit cadere calicem unius sceleratorum. Mandalorianus vadit ad mensam mercium ut comparet aliquid cervisiæ simile. Scelerati sunt multo irati contra eum quia fecit cadere calicem, minitant eum. Mandalorianus tunc se revertit versus eos et occídit omnes. Alienus semi-piscis gratias agit ei, Mandalorianus vero revelat quod aliquis eum locaverat ut captet semi-piscem. Prendit eum et fert eum ad astronavem suum.

Hæc est series de genere “pistolifunditor” (Gunslinger/Western). Sequitur enim multas ejus regulas: persona est aliquis “durus,” quasi numquam loquitur, nondum vidimus atque faciem personæ principalis, quæ manet semper sub galea. Nec scimus nomen ejus: est solum notus ut “Ille Mandalorianus.” Semper sequens regulas pistolifunditorum, series habet quoque multas scænas quietas et magnas cum paucis personis, ubi tensiones ascendunt ante quoddam duellum. Habet quoque multas scænas violentiæ, scænas suspensas, cum multa actione. Differentiæ inter bonitatem et malitiam sunt paulo discernibiles, ut jam vidimus in prima scæna. Post hanc, Mandalorianus recipit aliud mandatum, ista vice ab aliquo qui loquitur cum accentu Theodisco, qui se abscondit in planeta remota et habet insignia veteris Imperii quod ceciderat in pellicula: Bella Stellaria – Reditus Jedi (Episodium VI). Paret quasi quidam vetus Nazista post Bellum Mundiale Secundum. Mandalorianus vero acceptat mandatum sine quæsitis. Quando vero invenit personam quam debet captare, videt quod est infans (qui est ejusdem generis alienorum ut Jodas in serie pellicularum). Quidam collega Mandaloriani vult eum occidere, sed Mandalorianus occídit rursus collegam. Non est clarum si nunc vult salvare infantem, si vult eum ducere ad illum qui habebat insignia Imperii, aut si vult sequi quoddam aliud consilium.

Adhuc, series habet bonam formam sed paucam substantiam. Quis est iste Mandalorianus? Quis ille cum insignibus Imperii? Quis autem infans (qui revelatur potesse uti Illa Vi)? Post duo episodia – unam horam et dimidiam seriei – hæ quæsita nec habent passu responsum. Evidenter, in proximis episodiis, res fient clariores, sed interim series paret satis vacua – multam violentiam, sed nescimus vere quare, nescimus quales sunt motus qui incitant personam principalem. Sic, violentia apparet satis gratuita. Personæ quasi non loquuntur: Mandalorianus non est solus qui silet; exinde, quasi nil adest quod possumus vere tangere. Forma autem, ut jam dictum, est pulchra: scænæ sunt factæ bene, alieni – et novi et veteres – parent vivi, veri. Sola res erga has quæ me perturbat est quod infans habet 50 annos! Evidenter, genus Jodæ potest vivere per quasi mille annos, unde est logicum quod omne sit relative differens. Sed infantes, atque parvuli, semper discunt, semper sorbunt informationes et impressiones, et cerebra eorum ita implentur. Quomodo potest quod, post 50 annos, quidam infans cujusdam speciei rationalis sit tam nescius quam in primis diebus suis? Quid hercle agebat in his annis?

Finaliter, aliquid est dicendum de musica. Joannes Gulielminus (Anglice: John Williams), qui fecerat musicam pro serie pellicularum, non facit pro ista serie. Est nunc Ludovicus Goranicus (Suecice: Ludwig Göransson) qui facit. Hæc differt ab illa pellicularum, sed tenet aliquid simile: energia, passio, epicitas… est rursus nova, utitur instrumentis nonnumquam differentibus, habet sonum magis experimentalem, aliquando quasi inquisitiva.

In conclusione, series habet multa materies, multa spes ut fit aliquid bonum, sed adhuc est nimis vacua. Spectabo et spero in melioris rebus. Videbimus! Proximum episodium exit Veneris die proximo, id est 22 Novembris. Defluit solum de situ: Disneia Plus (Disney +).