Lunæ die, 11 Novembris 2777 A.U.C.
scribit: Julianus Callinicus
Salvete omnes. Spero quod valetis, quod conservatis spem atque spectantes bella quæ furunt per mundum, civitates quæ cadunt singulatim sub jugo tyrannorum, institutiones quæ spectant enerves nisi conjuratæ. Hic in Europa, aliquis monet, aliquid paret movere, alius silescit aut se revolvit in somnio. Aliquis audit illum stertere et illuditur se tonitrum Jovis percipere. Interea crescunt umbræ.
In medio hujus omnis, nos parvuli mortales procedimus cautissime per viam vitæ. Quærimus felicitatem ubi invenimus, credimus quaslibet consolationes quæ offeruntur nobis. Si estis vero mihi similes, difficile est vobis fingere quod omne est normale. Motus tumque ab ista inquietudine, revenio ad hoc blogum. Volo renovare id ut nova Latina surgat cito. Europa unificanda est, et unificari non potest sine communi lingua. Ita scribens poëmata, narratiunculas, recensiones et alia parvula scripta, spero me detrahere a problematibus mundi sine me de eis abstrahere, me delectare sine me tradere ad indifferentiam. Vos invito ardenter ut legatis et, si vultis, contribuatis mittentes scripta vostra ad novaromanitas@gmail.com
Carissimæ carissimique lectores, bene revenistis.
