NOS APUD UMBRAS (poëma)

Mercurii die, 13 Novembris 2777 A.U.C.

scribit: Julianus Callinicus

⸙⸙⸙

Foris, foris,

Omne stat foris:

Voces ridentes,

Nubes torporis.

Quæsi ad ventum de te et

Mei cordis incendia,

Statim aëre silenti,

Deferverunt.

⸙⸙⸙

Nunc defluunt dies cata uno uno

Sicut arborum folia quæ Tolosano autumno

Singulatim cadunt in tortulis patientissimis,

Coloribus cambiantes cum velocitate testudinis.

⸙⸙⸙

Scintillans lux quæ emanat de televistro

Obnubilat cameram cum nuntiis suis

Quæ narrant de plagis et bellis et cruore,

Infortuniis climaticis et divitis psychopathicis

Qui comparant diaria et diurnalistas,

Societates spatiales, falsos idealistas,

Catastas electronicas, etiam electiones,

Mittunt credulos suos contra institutiones,

Minitantur feminas atque minoritates

Et judices interea retardant et hæsitant

Dum amici quiritant fortiter amicis

Dum familiares fiunt quasi anonymi

Dum culpas jactant ad socios socii!

Itaque, ipsi divites,

Dum somniant planetas distantes,

Nos mittunt omnes ad inferos.

⸙⸙⸙

Nunc, apud umbras

Quæ scandant per parietes,

Convolventes sicut serpentes,

Memorias recordor quæ parent recentes

Et quasi denuo te video

Hic prope ambulantem

Sub vernali sole

Jam quasi æstivo.

⸙⸙⸙

Mitigabas calorem cum glacie

Quam de tuis oculis spirabas.

Arbutea erant labra cum quibus subridebas!

Arrisio mutavit genas meas in papiliones

Qui, liberi ab jugo meis mentis,

Plaudebant libenter alas!

⸙⸙⸙

Confluentiam nostram, non nimis remotam,

Jam somnio, sentio, tango futuram.

Hieme vel vere,

Autumno vel æstate,

Umbras quæ suffocant mundum

Minuemus per amoris nostri lucem;

Et si non satis ardet ut dispellat totas,

Abscondemur sub leviores tenebras

Silvæ, ubi educabimus filias et filios

Ut inveniant in corde

Claritatem fortiorem,

Usque quod crastina generatio

Olim renovet solem.

Leave a comment